| 2 | Noveritis illustrem virum Ioannem Vindocinensem a nobis sententia excommunicationis, quam etiam dominus papa Alexander III confirmaverat, fuisse diutius innodatum propter quasdam iniquas consuetudines, quas in villis Sancti Launomari Blesensis, in pago Vindocinensi constitutis, contra iustitiam usurpabat. Vindicabat enim in illis sibi ius hospitandi, talliam, corvagium, avenagium, iustitiam cruoris et latronis, quibus omnibus Hierosolymam profecturus coram nobis et multis venerabilibus viris Blesis in perpetuum renuntiavit, ut a vinculo anathematis quo tenebatur mereretur absolvi. Constituit etiam et authentice confirmavit quod, si quis haeredum vel successorum suorum monachos aut homines beati Launomari molestare vel inquietare praesumpserit, super exactione praedictorum sexaginta marcas argenteas dictis monachis persolvere per ecclesiasticam censuram compellatur. Et ne lis in hunc modum sopita vel ab ipso vel ab haeredibus eius possit iterato suscitari, ad preces ipsius formam pacis initae praesenti paginae commendatam sigilli munimine decrevi roborandam. |