Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCCXXII.AD PETRUM ABB. S. REMIGII. [A. D. 1173-4.]
| 1 | PETRO abbati Sancti Remigii domini suo unico, suus IOANNES de Sarisb., salutem, et utriusque vitae successus. |
| 2 | Diuturni causas silentii reddere non oportet, cum terrarum iam a multo tempore sint subtracta commercia, et intermeantibus de gente in gentem sine dispendio salutis, et vitae periculo transire non liceat. His vero, qui suspecti habiti sunt, diligentius praecavendum est, ne ex aliqua probabili occasione publicae potestatis iram incurrant. |
| 3 | Quia dum timet unusquisque quod meruit, adversus eum quem iniustius et atrocius laesit, facilius excandescit. Nam, ut ait quidam satis eleganter et vere: Rumor de veteri faciet ventura timeri. Cras poterunt fieri turpia, sicut heri. Ex quo enim Altissimus patiens quidem, sed procul dubio redditor iustus erexit dexteram in retribuendo, et arripuit iudicium manus eius, timent plurimi, ne ira se ad invicem collidentium potestatum transeat in furorem, et declinant impetum, donec iustitia in iudicium convertatur, et ex conversione vel contritione impiorum consilium Domini innotescat. Interim, praestolamur in silentio salutare Dei, certum habentes quod patientia pauperum non peribit in finem. |
| 4 | Nunc siquidem plurimum necessaria est, nunc opus est armis, nunc pectore firmo in Domino. Audiuntur enim undique terrores et opiniones bellorum. Crebrescunt incendia, et, qui hostes debuerant expugnare, in praedam transeunt. Et non modo ab aquilone, sed a quatuor ventis coeli in perniciem populorum olla succenditur. Nam a generatione ista, non modo filii Barachiae sanguis, qui plus quam inter templum et altare nuper effusus est, nunc requiritur, sed etiam aliorum, qui ob eamdem causam damna, ludibria, et verbera experti proscripti sunt, incarcerati sunt, in exsilium missi sunt, et fere de toto orbe Latino, unde migraverunt ad Dominum, passionum suarum debitam, et quae Deum deceat, et prosit Ecclesiae, expetunt ultionem. |
| 5 | In his itaque laetantur iusti, qui vident vindictam iustitiae consonam Dei gloriae militare, lavantes utique manus suas in sanguine peccatorum. Haec summatim de his, quae publicantur apud nos, ubi solus ille tutus est, quem furor exagitat, aut quem Spiritus sanctus efficit omnium temporalium contemptorem. Foris enim astat gladius, timor intus: civis et hostis in eodem fere versantur calculo. |
| 6 | Nostra autem sors conviventibus adaequatur, nisi quod inter Scyllam et Charybdim periculosius navigantes, evidentior supra et contra merita nostra Dei propitiatio benignius consolatur. Nam ut sibi magis reddat obnoxios, intentata e vicino ostendit pericula, et validius irruentia saepe longius fortiusque repellit, ut merito dicere debeamus: Qui Dominum Iesum, velit nolit mundus, super omnia benedictum non diligit, anathema sit. Vestra autem, quae in partibus nostris sunt, multis periculis exponuntur. |
| 7 | Nostri potentes circumquaque in lupos conversi sunt, quos improba ventris agit ingluvies, ut iura potestatesque contemnant. Et nisi hominis, cui domum commisistis, laboriosa et efficax subvenisset industria, iam nullo aut raro coleretur habitatore. Qualem vero illam invenerit, alia vice me vobis scripsisse memini, et a memoria vestra non arbitror excidisse. |
| 8 | Cum enim illuc in propria persona accedere non valerem, diligentem de domesticis nostris exploratorem direxi, et audita per eum status melioratione manifesta, gavisus sum; iam enim res directae erant in hunc articulum ut, si Dominus pacem daret, et ibi ministrantibus possent sufficere, et humilitatem debitam hospitibus pro loci modulo laudabiliter exhibere. |
| 9 | Siquidem fratres ibi degentes, tam episcopi quam officialium eius, sed et vicinorum gratiam meruerunt, possentque amodo amicorum subsidio per gratiam Dei et suam industriam dilatari, nisi conatibus eorum tempestas ingruens obviaret. Sed licet vicini undique, qui munitiones custodiunt, ab eis saepe multa extorqueant, tamen pro viribus solliciti sunt Deo et domino suo sancto Remigio servare fidem, et vestris per omnia iussionibus obedire. |
| 10 | Frater Absalon cum reditu nostro desiderabat pertransire ad nos, sed propter imminentia pericula, meo et fratris mei consilio, reversus est ad domum, cui, si abesset, desolatio imminebat. Canonem vero constitutum deposuit in manu vestri Ricardi, ut illum recipiatis de manu eius, si forte Deus commodiorem intermeandi dederit. facultatem. Et quia malitia invalescit, ut oportet, fratres, qui in domo vestra sunt, urgente necessitate post latrones et praedones per castella discurrere ut neuter eorum interdum domi inveniatur, nobis, si placeret vobis, et consilio vestro, videretur admodum expedire, ut etiam cum diminutione aliqua pensionis mitteretis aliquem honestum, et ad necessitates monasterii compositum fratrem, qui posset illis esse solatio, et in absentia aliorum adventantibus respondere, et sua praesentia testificari locum religionis titulo Domini consecratum. Nam si ibi multiplicior apparuerit religiosorum numerus, procul dubio maior ab incolis Domini reverentia exhibebitur, et malefactorum improbitas facilius conquiescet. |