monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 301 > 257 > 142 > 122 > 170 > 220 > 165 > 294 > 249 > 132 > 176 > 167 > 113 > 272 > 271 > 131 > 219 > 206 > 321
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCCXX.ODONIS PRIORIS ET CONV. CANT. AD ALEXAND. PAPAM. <<<     >>> EPISTULA CCCXXII.AD PETRUM ABB. S. REMIGII.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCCXXI.AD BOSONEM CARDINALEM. [A. D. 1173.]

1 Venerabili domino et Patri charissimo BOSONI Dei gratia sanctae Rom. Ecclesiae presbytero card., suus IOANNES de Sar., salutem, et promptae devotionis obsequium.
2 Familiaritas quam a diebus domini Lucii Cantuariensibus dilectio vestra semper exhibuit, mihi multam dat apud vos interveniendi fiduciam: ut quod necessitati nostrae et saluti vestrae expedire non dubito, bonitati vestrae confidenter exponam. Meministis prae caeteris quoniam Ecclesiae Romanae negotia prae caeteris didicistis, quomodo Cantuariensis Ecclesia sedi apostolicae fidem et devotionem semper exhibuit fere prae caeteris quae in orbe sunt. Recolitis enim quomodo bonae memoriae Theobaldus eiusdem Cantuariensis Ecclesiae archiepiscopus amicus vester quoque familiaris, pro tuendo iure Ecclesiae et constitutionibus apostolicae sedis pertulerit: et quomodo Ecclesia archiepiscopus martyres semper habuerit aut confessores egregios.
3 Quia ergo vobis Ecclesiae causam ad plenum commendatam esse non dubito, paternitati vestrae preces quantas Patri et domino licet devotissime porrigo, quatenus electum nostrum tantis, ut spes est, decessoribus idoneum successorem, et vobis, Deo propitiante, devotissimum in omni tempore ea charitate amplectamini, et diligentia tueamini, qua fovere consuevistis anteriores archiepiscopos, quia ipse in obsequio vestro pro facultate sua prioribus non invenietur inferior.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.96

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik