Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCCXIII.AD ALBERTUM ET THEODWINUM CARDINALES. [A. D. 1173]
| 1 | Reverendis dominis et Patribus in Christo charissimis A. et T. sanctae Romanae Ecclesiae presbyteris, et sedis apostolicae legatis, I. de Sar. sanctitatis eorum servus, salutem, et promptae devotionis et reverentiae famulatum. |
| 2 | Divina praeeunte et vobis cooperante gratia, spes consolationis illuxit Ecclesiae, et in sedibus apud nos vacantibus tandem rite licuit idoneos ordinare pastores. Unde et contigit ut Ecclesia Winton. sibi in Patrem et pastorem elegerit virum quem ut fidelium spes est ad hoc ante Dominus praeelegerat, utpote ex magna parte talem qualem Paulus episcopum praecipit ordinari. |
| 3 | Is est devotissimus Ecclesiae Romanae filius Ricardus quondam Pictaviensis archidiaconus, cuius eleemosynae consolantur ecclesias sanctorum, cuius facultates sunt egenorum subsidia, cuius potestas est firmamentum iustitiae et iniquitatis exterminatio. Est autem vir prudens in consiliis, discretus in opere, modestus in verbo, cuius, ut opinor, industriam et affectum potuistis vos ipsi quandoque experiri. |
| 4 | Sic enim ad Deum tota mente creditur esse conversus, ut sua omnia contemnat pro lege Domini, et se ipsum in necessitatis articulo paratus sit offerre sacrificium Deo. Electio eius primo in episcopali sede celebrata est, in episcoporum conventu solemniter approbata, et tam electionem quam approbationem regius roboravit assensus. |
| 5 | Placeat itaque sanctitati vestrae perficere quod per vos tam laudabiliter coeptum est, et providere quo modo maturitate adhibita possit, accepta plenitudine potestatis, divinae vocationis implere munus. Erit enim, propitiante Deo, firmissima columna in domo Domini, et tam propriae quam aliarum ecclesiarum necessitates fortissime sustinebit. |