monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 273 > 8 > 245 > 266 > 137 > 250 > 187 > 292 > 293 > 116 > 282 > 217 > 144 > 106 > 4 > 161 > 259 > 241 > 153 > 230 > 177 > 104 > 115 > 312
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCCXI.AD EUMDEM. <<<     >>> EPISTULA CCCXIII.AD ALBERTUM ET THEODWINUM CARDINALES.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCCXII.AD WILLELMUM SENONENSEM ARCHIEP. [A. D. 1173.]

1 Venerabili domino et Patri charissimo WILLELMO Dei gratia Senonensi archiepiscopo, et sedis apostolicae legato, suus IOANNES de Saresberia, salutem, et felices semper ad optanda successus.
2 Nisi membra capiti cohaeserint, corporis incolumitas non subsistit, et merito publicus hostis arguitur quisquis Ecclesiae profectibus adversatur. Quia ergo me sanctae Cantuariensis Ecclesiae membrum, licet modicum, esse constat, necesse est ut vobis communibus pro facultate feram suffragium, et tota diligentia prosequar id in quod se ostendunt studia potiorum.
3 Et vestra quidem sanctitas eidem ecclesiae semper astitit in laboribus suis, et meritorum vestrorum concurrentibus titulis gloriosus martyr agonem suum feliciter consummavit, et clerus optata diu consolatione respirat. Cum enim dominus noster rex Anglorum praefatae ecclesiae, sicut per officiales suos episcopis et clero innotuit, liberam concessisset eligendi sibi archiepiscopum facultatem: tandem concurrentibus eorum qui in maiori degunt ecclesia, et aliorum votis, canonice convenerunt in virum, cui divina praeeunte gratia litterarum eruditio ad doctrinam suffragabitur, vita proficiet ad exemplum, elegantia morum promerebitur gratiam cohabitantium, facundia verbum Dei salubriter dispensabit.
4 Si quidem indubitata spes est, quod sanctissimus, quem semper dilexit et coluit, necessitatibus eius patronus accedet: et quem successorem elegisse et vocasse visus est ad laborem, promovere disponat ad participium consolationis et gloriae. Is est venerabilis vir Ric., quondam prior Ecclesiae Doverensis, pro quo sanctitatis vestrae genibus provolutus, quanta possum devotione supplico, quatenus ei dexteram gratiae et opem consilii clementer porrigat excellentia vestra: et ecclesiae, quam de naufragio traxistis ad portum, labores et angustias optato solatio relevetis.
5 Id ita demum proveniet, si dignatio vestra obtinuerit, ut electus, accepto consecrationis munere, plenitudine gaudeat potestatis, ut Deo debitum reddere possit obsequium, et indigentibus solatium exhibere. Quod, serenissime et dulcissime Pater, tanto magis necesse habeo postulare, quanto maiori meo discrimine quidam mentiri ausi sunt, quod ego apud vos et per vos consecrationem eius debuerim impedisse. Hoc autem falsissimum esse novit Deus, et sinceritas conscientiae vestrae et meae.
6 Placeat itaque sanctitati vestrae, qui in hac parte novistis innocentiam meam, divinae miserationis intuitu eam, cum optimum fuerit, excusare, ut Deus vos et vestros ab omni discrimine tueatur.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.98

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik