Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXCIV.AD ROBERTUM SACRISTAM. [A. D. 1170.]
| 1 | Idem ROBERTO sacristae. |
| 2 | Devotionem quam habes ad me nuntius vester diligenter exposuit, et me non mediocriter ad referendas gratias, quantum verbis potuit, obligavit. Cum enim me tanto exsilii tempore veteres amici prorsus omiserint et contempserint, illis qui saltem bona verba sub hac tempestate proscriptis communicant his quos alii contempserunt, praesertim cum facultas no suppetat ut eos opere consolentur, amicitiam prout possunt, videntur colere, et ulteriorem gratiam promereri: siquidem ratio, non minus animorum quam rerum pensat impendia. Censetque praeponderare lancem quae solidata charitate repletur. |
| 3 | et quae rerum levitatem praefert, et fictae dilectionis umbratiles praetendit imagines, suspendit in auras. Perseverate ergo in eo quod fideliter incoepistis, et devotionem quam Patri vestro debetis, et Ecclesiae laboranti continua charitatis exhibitione quoties fuerit opportunum proferte in lucem, ut tam a Deo quam ab ipso archiepiscopo vobis in retributione verbi respondeatur pro meritis. |
| 4 | Quod, Deo propitiante, futurum speratur in brevi, quia creditur apud nos quod pax Ecclesiae diu differri possit. Sed et hanc ad honorem Dei et Ecclesiae utilitatem creditur proventuram, non ut quidam mentiti sunt in confusionem domini Cantuar. et eorum qui pro iustitia decreverunt ponere, si opus fuerit, animas suas. Nec doleatis si Rothomagensis archiepiscopus et episcopus Nivernensis in Angliam venerint: quos sicut pro Ecclesia plurimum, ita contra eam vel dominum Cantuar. |
| 5 | aut suos nihil omnino posse certissimum est. Sed nec eos velle nocere credimus, quin potius quod ad honestam pacem et utilem totis vicibus laborabunt. Hoc scripsi ne nuntii vestri videar contempsisse sermonem, qui ad obsequium vestrum, ubi facultas adfuerit, sum paratus in Domino. Valete. |