monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 273 > 8 > 245 > 266 > 137 > 250 > 187 > 292 > 293
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXCII.AD BALDWINUM EXONIENSEM ARCHIDIACONUM. <<<     >>> EPISTULA CCXCIV.AD ROBERTUM SACRISTAM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXCIII.AD EUMDEM. [A. D. 1170.]

1 BALDWINO Exoniensi archidiacono, I. S.
2 Mitto tibi litteras quas domino Cantuar. nuntii sui a curia nuper miserunt, ex quibus esse cautior poteris, ut non facile omni spiritui acquiescas. Nam a fautoribus utriusque partis in alteram multa dicuntur, et quaelibet earum in assensum suum quos potest et quibus modis valet conatur inducere. Sedis apostolicae gratiam utrinque quaerunt: et (ut arbitror) qui eam minus meruerunt, aut assecuti sunt, amplius gloriantur se voti compotes esse.
3 Iactitant se haec et illa obtinuisse: sed scio quod eis praesertim in his quae contrarius videntur elicita, nullus sapiens habebit fidem, nisi scripta authentica et originalia proferant. Unum scio et mundo reclamante indubitanter et libere assero, quia qui Christo adhaeserit, in finem non poenitebit. Momentaneum est gaudium impiorum et instar puncti, quibus in brevi tinea substernetur et operimentum erunt vermes: et electos suos consolabitur Dominus, nec patietur ut eos affligat duplex tribulatio.
4 Pacem universalis Ecclesiae sperant omnes, et eam fere universi desiderant: nec alios excipiendos esse crediderim, nisi quos scelerum conscientia torquet, convincens eos propriae damnationis meruisse sententiam. Nam et ipse imperator iam exaugustus patenter expertus est se in Augustalem non posse redire dignitatem, nisi pacem cum Ecclesia fecerit, nec detrectat iam conditionibus aequis foedus inire cum Italis: accitique consules civitatum cum nuntiis eius ineundae pacis in curia librant et formant articulos, et valituras inposterum componunt cautiones. Huius rei exitum praestolatur dominus Senonensis, qui tamen Paschalem solemnitatem domi suae creditur et speratur acturus.
5 Revertentur cum eo vita comite Cantuar. Ecclesiae procuratores, qui domino suo scripserunt petitiones suas benignius quam speraverant exauditas, licet de fide et constantia domini papae sibi antea viderentur esse certissimi. Praevenerant eos nunti domini regis, Ragin, archidiac. Saresber. magister Ric. Barre, et Rad. Landavensis archidiaconus.
6 Sed nulla instantia potuerunt efficere, ut eos nisi confusos dimitteret dominus papa antequam suum reciperet Gratianum, in cuius adventu cornua eorum repressa sunt, et retusa, et Ecclesiae causa, revelata plenius veritate, magis et magis invaluit. Nam et coniuratio, quae ad instar schismatis fieri cogebatur in Anglia, Ecclesiae contra quam parabatur profectibus militabit.
7 Secuti sunt alii nuntii ex parte regis: Aegidius scilicet Rothomagensis et Ioannes Sagiensis archidiaconi, et famosus ille iurator decanus Sares. retractantes priorum petitiones, et dicentes dominum regem causam, quae inter ipsum et Cantuar. archiepiscopum vertitur, et formam pacis inter eos reformandae prorsus in domini papae conferre arbitrium, et super hoc ipsius regis bullatas litteras protulerunt. Quod dominus papa benignius audiens regi gratulatorias scripsit litteras, quarum tibi rescriptum mitto.
8 Interim rex cum alio rege, mediante Tyrensi archiepiscopo, de tollenda cruce tractabat, eique persuaserat interpositis cautionibus (quas exprimi pro personae reverentia non oportet) quod a proximo Pascha in annum arripiendo itineri accingetur. Et quidem sub eo praetextu Christianissimum principem in componendis finibus suis habebat adiutorem, donec collusio inita cum Hervaeo de monte Mirabili, illum ex causa probabili fecit esse suspectum: suspectiorem vero quod colloquium et concordiam regis Francorum et comitis Flandr. studuit impedire. Ut tamen devotionem tollendae crucis probabilius astrueret, per viros magnos et religiosos et per familiares suos (sicut ex litteris eorum videbis), cum Ecclesia de pace tractabat, utens domini Tyrensis officio in hac causa, cui etiam praesentibus archiepiscopis, episcopis, abbatibus, et multis proceribus convocatis, primo Deum et (ut dici solet) Christianitatem suam obsidem dabat: deinde patruum suum regem Hierosolymorum, et omnes qui convenerant constituebat fideiussores, quod ex animo in fide et sinceritate Cantuar.
9 archiepiscopo remiserat omnes querelas, et iram, et animi rancorem, et omnibus suis, petens ut redirent, sua omnia in pace et securitate recepturi: nec aliquid exigebat, nisi ut ei faciat archiepiscopus quod regi debetur: et ipse vicissim illi quod rex debet archiepiscopo. Misit autem abbatem Cisterc. et fratrem Gaufridum Fulcherii magistrum Templi, et Gaufridum Autissiodorensem Senonas, ut praefatum Cantuar ad ipsum cum episcopo Sagiensi in haec verba adducerent. Sed cum fidem eorum secutus archiepiscopus Pontisaram venisset, denuntiavit ei dominus Rothomagen. ne procederet, quia rex erat in Angliam transiturus sub omni celeritate pace infecta.
10 Receperat autem duos de nuntiis suis magistrum Ricardum Barre et Landaven. archid., in quorum reditu pax impedita est, machinatione, ut aiunt, Gaufridi Cantuar. archid. cui Deus quandoque respondebit ad merita.
11 Iactitabatur tunc regis nuntios absolutionem episcopi Lond. et omnium aliorum obtinuisse, et quod archiepiscopo subtracta erat potestas animadvertendi in regem et terram suam sive regni personas, sed mendacia illico detecta sunt, supervenientibus litteris domini papae etiam antequam Londonen. episcopus ad curiam iter arriperet: qui procul dubio labori pepercisset et sumptibus, si (ut quidam mentiti sunt) sine tanta difficultate absolvi potuisset. Fama celebris est quod memoratus Cantuar. archid. regi persuasit in Angliam transfretare ut episcopos torqueat et clerum, qui contra dominum papam et matrem suam Cant. Ecclesiam iurare noluerint. Undique metus et angustiae undique, necessitate vitandorum inflicta.
12 Longe melius est incidere in manus hominum quam derelinquere legem Dei. Alterum enim semper gehennam ingerit. Alterum via est ad coronam, et perpetuat gloriam. Nam qui persecutionem propter iustitiam patiuntur, beati sunt, quoniam quos pugna purgat, probat et illustrat, finis pugnae sine fine coronat. Satanas autem amplius saevit, cum exterminium suum videt accelerari: et illa pars hiemis tetrior est, quae veris imminentis praecedit amoenitatem.
13 Historias replica, tyrannorum gesta revolve, et plane reperis in pressuris semper dilatatam esse Ecclesiam: et quod persecutio quanto atrocior erat, tanto citius sedabatur. Regem autem tam ab amicis quam ab aliis nuntiis qui praemiserunt istos, ut praemuniretur, indubitanter significatum est, quod nisi citius cum Ecclesia fecerit pacem, secundum quod ad petitionem suam dominus papa praescripsit, et hoc infra Kalendas Maii, extunc nulla ratione differri poterit, quin in personam eius et terram cismarinam et transmarinam ecclesiastica severitas exerceatur. Et hoc quidem arbitror huic exacerbationi, quam Deus mature, prout Ecclesiae novit expedire, compescat, dedisse originem, procurantibus fomitem ardoris et incendii, causas iugiter subrogantibus his qui oderunt pacem: et sciunt se cum perpetuae nota infamiae futuros detestandum schismatis et apostasiae exemplum.
14 Lator praesentium, si tibi visum fuerit ut eum admittas, plura supplebit. Cum redierint, quorum in brevi speratur adventus, referenda quae emerserint tibi Deo propitiante scribere non pigritabor: et utinam me de statu tuo, quem Deus successibus impleat, mature certiorari contingat.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.82

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXCII.AD BALDWINUM EXONIENSEM ARCHIDIACONUM. <<<     >>> EPISTULA CCXCIV.AD ROBERTUM SACRISTAM.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 273 > 8 > 245 > 266 > 137 > 250 > 187 > 292 > 293

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik