monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 273 > 8 > 245 > 266 > 137 > 250 > 187 > 292
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXCI.AD IOANNEM PICTAV. EPISCOPUM. <<<     >>> EPISTULA CCXCIII.AD EUMDEM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXCII.AD BALDWINUM EXONIENSEM ARCHIDIACONUM. [A. D. 1169.]

1 BALDWINO Exoniensi archidiacono, IOANNES Sar. Excussus propriis, aliena negotia curans, (Hor. Sat. II, III, 19.)
2 Quasi cum Cantuariensibus aut aemulis eorum mihi sit aliquod familiaritatis commercium, nuper in festo Beatae Mariae Magdalenae Vizeliacum profectus sum, occurrens ibi nuntiis domini papae, causa, sicut videbatur, addiscendi quid Cantuarienses timere oporteat vel sperare. Nam haec fabula fere sola linguas et aures utriusque regni, quod ad clerum spectat, et certe in magna parte ad populum, creditur occupare.
3 Desiderabam autem revera meum videre cognominem, et quod magis est compatriotam et quodammodo fratrem Gratianum, cuius tu, ut meminisse potes, a sanctae recordationis papa Eugenio Ferentini decretus es institutor. Illum fratrem dixerim confidenter cum quo mihi fidei et societatis sunt iura communia, et licet nos non ediderit una civitas, patriam tamen nobis unam esse non ambigit: qui patriam fortium, quae nobis individua est, et quam Carmentis ostendit, reducit ad animum.
4 Ab illo ergo et socio eius Viviano amice et reverenter exceptus, familiarius didici quod dominus papa et Ecclesia Romana Cantuariensibus plurimum favent: adeo quidem ut nisi rex nunc cum domino Cantuariensi iuxta consilium domini papae fecerit pacem, ei denuntiaturi sint, quod non modo in manus archiepiscopi dabitur, sed et ipse Romanus pontifex in eum aggravaturus est manum suam.
5 Quod autem multos mirari asseris quo iuris ordine Cantuariensis excommunicaverit episcopos et alios non convictos de crimine seu de contumacia, nec confessos, sed nec citatos semel, quod gravius est post appellationem: mirandum quidem esset si de veritate querimonia niteretur, sed secus est; quoniam opera eorum non modo praecesserunt ad iudicium, sed in se quasi pigram et tardantem condemnationem provocabant: et non tantum cum oportuerit, ab hominibus convincentur, sed clamat contra eos coelum et terra: unde et eis appellationis subsidium a Romano pontifice iure subtractum est: et archiepiscopo in ipsum regem et regnum et personas regni collata plenae potestatis auctoritas ad omnem inobedientiam puniendam, et reprimendos Ecclesiae malefactores, et suos.
6 Procedit ergo apostolicae sedis munitus consilio: et nuper receptis propriis nuntiis et litteris domini papae securus factus est, quod ea quae statuerit non mutabuntur. Archiepiscopus tamen paratus est excommunicatos illos absolvere, secundum institutionem Patrum et Ecclesiae formam, si poenituerint fructu condigno: si vero in ea quae coeperunt contumacia, quod absit!
7 duxerint persistendum, ipse vita comite procedet ulterius: nec ante reponet gladium Spiritus in vaginam quam terra purgetur a tantis abominationibus. Nam in infectum et concretum pulvere septies mucro stringendus est, ut Syria conteratur.
8 Quod autem, ut aiunt, Reginaldus archidiaconus iactitat quod hi nuntii domini papae omnes conatus et facta archiepiscopi apostolica auctoritate evacuabunt, ipsi plane diffitentur, asserentes cum iuramento quod in dispendium archiepiscopi nihil ex proposito facient. sed nec facere possunt, sed utilitatem eius et honorem Ecclesiae quibuscunque modis secundum Deum poterunt procurabunt.
9 Et quidem illis forma praescripta est cuius fines excedere non audebunt, quia ad hoc iuramento arctati sunt, adeo quidem ut iussi sint, nisi pace reformata, in totum a regis muneribus abstinere, ut nec sumptus ab eo recipere permittantur. Loquantur alii quod voluerint, mihi spes interim pacis maior est, quam antea fuerit. Nam et in morbis per augmenta dolorum ad summum veniendum est, ut, invalescente natura et defaecata corruptione, salus et incolumitas reparetur.
10 Et licet aliqui glorientur se a domino papa absolutos, certo certius sit quod neminem eorum absolvit: quippe nondum ligatos noverat, sed cum postmodum itinerantibus innotuisset, hanc de qua nunc agitur latam esse sententiam, remissus est ad dominum papam Radulphus archidiaconus Landavensis ut eum sollicitaret excommunicatos absolvere: sed non creditur exaudiendus.
11 Nam, ut caetera taceam, se illi dominus Meldensis auctoritate maior et iure potior, viribus totis opponet. Audietur autem in brevi, Deo propitio, quid pars alterutra vel utraque proficiat neque nuntiorum, qui iam usque Autissiodorum pervenerunt, diu poterunt arcana latere. Siquidem profectionis exitus, eo quod iam fere accesserunt ad illos quorum negotium geritur in ianuis est. Res in suspenso diu esse non poterit.
12 Et quia pro tuo, et quia tuus est, Exoniensi meo sollicitaris, interim probo quod fecit, subtrahens se ab excommunicatorum participatione. Indubium enim est quin a fidelibus tales oporteat evitari, quousque de absolutione constiterit. Deo enim quam hominibus obedire potius oportet. Quod tamen saepissime, praesertim in talibus, sine periculo non contingit: eo quod per multas tribulationes intratur in regnum Dei.
13 Haec est, dilecte mi, via iustorum, haec purgatio vitiorum, virtutum conflatorium, electos statuens inter malleum et incudem: sed de omnibus his liberat eos Dominus, et probatos illustriori corona glorificat. Si licentiam (quod tamen non credo) transfretandi obtinuerit, timeo ne cogatur, non ad suum, sed exactoris arbitrium appellare. Si enim ad nutum ipsius non processerint universa, exacerbabitur impatientia eius, cui citra aliorum eversionem nihil est satis.
14 Si processerint, iustitia relinquetur. Et quo nihil deterius aut turpius est, offendetur Deus. Si, quod magis credo, transfretare prohibeatur, timeo ne solus subsistere non possit, tot insidiis appetitus, tot provocatus iniuriis, et tortoribus cunctis expositus. Nam et hoc fortasse mandatis principalibus inseretur. Mitius tamen, si quid mansuetum esse valeat in tormentis, tolerari poterunt inferiores ministri Satanae, quam ille praesens qui exigentibus peccatis maiorem nocendi accepit a Domino potestatem. Unde consultius arbitror, ut quandiu per dispensatoria diverticula, quae tamen iustitiam nullatenus impediant, evadere poterit, patienter interim sustineat habitare cum filiis Cedar, exspectans consilium et consolationem a Domino.
15 Si vero regem redire contigerit, et durius conveniatur ut transeat in collegium impiorum, vocem pontifice dignam exerat in spiritum libertatis, et antequam laedat Ecclesiae conditionem, sumpta quam Deus ministrabit honesta causa, exeat de medio Babylonis, ne tangens immundum accipiat de plagis eius, funem, si alias [Post alias editio Paris. omittit reliqua et habet archid. etc., usque ad licuerit, quae sunt epist. 295, in fine.] solvi non potest, rumpens, ne cum periculo conscientiae et nota infamiae salvatricem cogatur rumpere charitatem.
16 Interim quia tot angustiae undique imminent, consulo ut, quatenus poterit, de rebus suis prospiciat sibi, et maxime spem ponens in operibus misericordiae et orationibus sanctorum. Sic enim, quod et illum, si nondum legit, legere desidero, magnus Basilius se et populum suum a faucibus Iuliani eripuit. Deus certe ex alto prospicit, qui electos suos supra id quod possunt, tentari non patietur, de ipsa iucundum et gloriosum facturus tentatione proventum.
17 Ut autem sollicitudinem tuam ex aliqua parte mitigem, Fredericus Teutonicus tyrannus, Deo propitiante, pacem cum Ecclesia facturus creditur, petens ut filium suum natu secundum, quem in regem eligi fecit, in imperatorem recipiat dominus papa, et a catholicis episcopis praecipiat consecrari, apostolicae sedi pariturum, dum tamen Fredericus in persona sua nullum apostolicum, nisi velit, recipere compellatur, praeter Petrum et alios, qui in coelis sunt.
18 Et in his facile audiretur, si non pactis insereret, ut in gradibus et dignitatibus suis remaneant, qui sunt a schismaticis haeresiarchis ordinati et consecrati. Stat in hoc calculo lis adhuc, sed utraque pars ex aliquibus signis in quadam petitionis parte alteri cessura esse praesumitur. Quod plenius innotescet, cum quod in brevi speratur, verbi procuratores huius, Cisterciensis et Clarae-Vallensis abbates ab Ecclesia Romana redierint.
19 Pauca familiarius lator praesentium prosequetur, cuius curam precor haberi facias, donec convalescat, in quo et fratrem meum, quoad medicinam pertinet, sollicitum esse desidero. Cum relatu digna emerserint, ea, favente Deo, ad tuam citissime notitiam perferentur. Vale, et tuorum memineris ante Deum.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.83

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXCI.AD IOANNEM PICTAV. EPISCOPUM. <<<     >>> EPISTULA CCXCIII.AD EUMDEM.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 273 > 8 > 245 > 266 > 137 > 250 > 187 > 292

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik