Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXCI.AD IOANNEM PICTAV. EPISCOPUM. [A. D. 1169.]
| 1 | IOANNI Pictaviensi episcopo. |
| 2 | Gaudeo, si tamen famae praeconiis fides est habenda, quod vos rex Angliae a praedestinati itineris limine revocavit, ut processum et exitum negotii videatis, quod cum Cantuariensi, imo contra Ecclesiam gerit. Et utinam vestro et sapientum consilio acquiescat! Et quidem si Gratianus, ut iam dicitur incoepisse, viriliter egerit, tandem acquiescet sano consilio vel invitus. |
| 3 | Est tamen spes multorum, quod filius gratiae, cui ex re nomen est, et beati Eugenii nepos recte incedet ad veritatem Evangelii et apostolicae maiestatis gloriam, et Ecclesiae laborantis honestatem et pacem. Scit enim indubitanter quod, si hac via incesserit, aeternam gloriam coram Deo et hominibus promerebitur. Et quia paucos invenit quibus confidenter possit inniti, vos constantiam, quaeso, eius erigatis et roboretis in Domino. |
| 4 | Rex, Deo propitio, bene solvendo est: et constat impoenitentibus peccata non posse remitti: si vero res ablata, cum reddi possit, non redditur, non agitur poenitentia, sed fingitur. Quid excommunicatis conferet absolutio, nisi satisfecerint de iniuriis et rapinis, et tam manifesto inobedientiae crimine? Crimina publicatione sui evidentissima totam Ecclesiam gravi scandalo affecerunt: et quae in lumine commissa sunt, non debent in tenebris aboleri: praesertim cum non sit aliquid occultum quod non reveletur, et quod non praedicetur in compitis et super tecta. |
| 5 | Si sine iuramento fuerint absoluti, contra formam publicam et in laesionem Ecclesiae graviter praesumetur: nisi restitutionis faciendae verbum rite processerit, principibus et tyrannis tam coaetaneis quam futuris, perniciosum relinquetur exemplum. Si rex obtinuerit ut pactis inseratur regni dignitates salvas fore, consuetudines evicit mutato duntaxat nomine, et omnem Ecclesiae Romanae auctoritatem eliminavit ab Anglia. Sed absit ut aliquid istorum fiat! |
| 6 | et certus sum quod dominus Cantuariens. praeelegit exsulare perpetuo, quam ut propter pacem eius laedatur Ecclesia et sedis apostolicae privilegium convellatur. Suadete ergo domino Gratiano ut in omnibus et praecipue in his articulis caveat sibi, ne eum, quod Deus avertat. Decipiant animi sub vulpe latentes. (Hor. Ars. poet. 437.) Iam enim, ni fallor, expertus esse potest quoniam verba praecipitationis diligit lingua dolosa: 'Nulla, inquit Sapiens, unquam securitas est, vicino serpente dormire. |
| 7 | ' Et in sede Satanae certum est habitare struthiones et scorpiones cum his qui tenent doctrinam Balaam. Valete. |