monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 273 > 8 > 245 > 266 > 137 > 250 > 187 > 292 > 293 > 116 > 282 > 217 > 144 > 106 > 4 > 161 > 259 > 241 > 153 > 230 > 177 > 104 > 115 > 312 > 238 > 156 > 134 > 197 > 5 > 248 > 283 > 203 > 328 > 204 > 175 > 124 > 171 > 109 > 306 > 164 > 323 > 172 > 158 > 108 > 224 > 208 > 304 > 215 > 136 > 159 > 267 > 157 > 140 > 221 > 290
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLXXXIX.AD CONVENTUM CANTUARIENSEM. <<<     >>> EPISTULA CCXCI.AD IOANNEM PICTAV. EPISCOPUM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXC.AD WILLELMUM SUBPRIOREM CANTUARIENSEM. [A. D. 1169.]

1 WILLELMO subpriori Cantuar.
2 Licet communis Pater noster et dominus magistra charitate dedicerit abundare et penuriam pati, et ubique et in omnibus, in quibus est, pro Christo sufficiens esse: gaudeo tamen propter te, quod tandem aliquando qualitercunque charitas tua refloruit, et indicio operis quamvis sero, et modico prius apparuit, convincit vel tenuiter vivere fidem, quae, ut nosti, teste Iacobo (cap. II), sine operibus mortua est.
3 Et quidem ille nullam hactenus aut honestam duntaxat sustinuit paupertatem Deo temperante flagella, et persecutiones hominum ut tolerabiles sint fidelibus, clementius mitigante, sed ad horam tentatus est ut se plenius agnosceret, et planius innotesceret mundo, et in tantae tribulationis angustia fidem amicorum manifestius comprobaret.
4 Iam per ignem transivit et aquam, vexillum fidei et iustitiae ante reges et praesides reluctantes et contradicentes erigere et perferre nec erubuit, nec expavit, nec prece, nec pretio, nec minis aut blanditiis aut tormentis frangi vel flecti potuit, ut nomen Domini reticeret, et honoris eius quantulumcunque dispendium pateretur.
5 Nunquid non ei dictum est, et fere verbis eisdem, sed diverso proposito, sine me ut honorem divinum minuam, ut Ecclesiae deleam libertatem, et faciam te crescere in gentem magnam, dummodo consuetudines avitas procedere patiaris, et eis non anteponas aut opponas divinorum reverentiam mandatorum. Sed vas electionis fidem fiducialiter eloquens: 'Aut, inquit, me delebis, aut haec Deo inimica praesumptio tua delebitur, quia tibi talia molienti et illi servire non possum.
6 ' Unde nutu favente divino contigit, ut qui se pro honore Dei contempsit, plenam et gloriosam acceperit a Domino potestatem, qua conterere poterit adversarios suos. Attende, quaeso, quomodo episcopi et alii qui eum impugnabant deficiunt: et persistens in eo quod tandem coepisti, converte et robora fratres tuos.
7 Exhibe te patri filium, quoniam in eius manibus post Deum et per Deum salus Ecclesiae posita est. Nec differas benefacere cum possis, sed si aliter salus eorum expediri non potest, fratribus utcunque subtrahe aliquid ignaris aut invitis: unde incolumitas et indemnitas eorum in die obductionis valeat procurari. Tu, Deo auctore, in portu navigas, quid te oporteat agere per latorem praesentium auditurus.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.81

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik