Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLXXXIX.AD CONVENTUM CANTUARIENSEM. [A. D. 1169.]
| 1 | Idem conventui Cantuar. |
| 2 | Doleo, dilectissimi, et admodum doleo in his quae de vestra fraternitate dicta sunt mihi, quoniam schismata in vobis sunt, ut non idem sentiatis aut dicatis in Domino. Nam (ut aiunt qui conversationem vestram familiarius inspexisse et perspicacius intellexisse creduntur) alius vestrum dicit: Ego sum regis, ego Ranulphi; ego fortunam sequar, et vincentibus adhaerebo. |
| 3 | Inter haec rarus admodum est, si quis tamen qui suae professionis memor, archiepiscopum cui oporteat obedire se recolat habere: qui verbum Dei loquatur cum fiducia: qui publice protestari audeat quod Deo potius oportet quam hominibus obedire [Act. V]. Miror (si tamen vera sunt quae dicuntur, et utinam falsa apparerent!) quod sic tam cito transferimini a via Domini in aliud Evangelium quod Ecclesiae Catholicae subvertit auctoritatem, et eis qui meritis exigentibus Satanae traditi sunt, indulget communionem fidelium: et ad participium voluptatis aut lucri cum praedonibus, furibus, fornicatoribus et Simoniacis docet iniquitatis ponere portionem. |
| 4 | Quod quidem inde creditur evenisse, quod sunt aliqui in corpore vestro qui vos conturbant: et alii foris qui caeca ducti ambitione, dum vobis appetunt dominari, blandis promissionibus a conformitate ordinis vestri et exquisitis dolis circumveniunt innocentiam vestram. Sed si non estis adeo mentis stupidae ut brutissima animalia stoliditate vincatis, luce clarius potestis intueri in quem finem illorum molimina dirigantur. Ecce enim Londoniensis episcopus publice non sine dolore fidelium protestatus est, quod primae Britanniarum sedi, videlicet Cantuar. |
| 5 | Ecclesiae, nullam debet obedientiam, et quod cathedram metropoliticam illuc transferri faciet ubi eam esse debere fingit, ne dicam mentitur, scilicet ad Ecclesiam Londoniensem, ubi archiflaminem gloriatur sedisse dum Iovialis religio colebatur. Et fortasse vir prudens et religiosus cultum Iovis instaurare disponit, ut, si alio modo archiepiscopari non potest, archiflaminis saltem nomen et titulum assequatur. |
| 6 | Fretus tamen est oraculo Merlini qui nescio quo repletus spiritu perhibetur ante adventum beati Augustini Anglorum apostoli vaticinatus esse delendam esse Christianam religionem, et denuo reformandam quando Londoniensis dignitas Doroberniam adornabit. Sed quia Merlianus philosophus prophetae sui futilem novit auctoritatem, etiam ad validiora certe subsidia dicitur confugisse, praesumens de potentatu principis, de Ecclesiae debilitate, de avaritia Romanorum, de pusillanimitate vestra, de paupertate archiepiscopi et multitudine divitiarum suarum, quibus adversus sapientiam et iustitiam Dei confidit se praevaliturum in vanitate sua. |
| 7 | Quid ergo dicetis et facietis ad haec? Nunquid adeo praenominatos patronos vestros, aut, ut verius dixerim, pietatis et fidei timetis hostes, ut ei detis locum qui matrem vestram tam parricidali impietate iugulare molitur? Nonne hic non modo facultates Ecclesiae erogandae, sed sanguis fundendus est, ut ei resistatur, et Ecclesiae conservetur auctoritas? Pudet, quaeso, sanctitatem vestram quod nullam hactenus Patri exsulanti et proscripto exhibuistis humanitatem consolationis: aut nihil, aut (quod melius nostis) minimum impendistis, cum tamen fere totus Latinus orbis evidenter agnosceret iustitiam Dei, et Ecclesiae libertatem titulum esse exsilii et proscriptionis illius. |
| 8 | Alias ergo ecclesias iam quinquennio non dico spoliavit, quoniam sponte et ultro communicaverunt necessitatibus suis et tribulationibus eius: sed ab eis stipendium accepit ad ministerium quietis, libertatis, honoris et gloriae vestrae. Non quod tenacitatem aut inhumanitatem vestram accusem, haec scribo, quia forte occupati eratis, sed ut fratres charissimos moneo, ut tandem aliquando in operibus charitatis reviviscat et floreat fides vestra: ut pace, quam speramus in proximo reformata, non erubescatis, sed fructum charitatis exhibitae, cum fenore multiplici recipiatis in laetitia et exsultatione. |
| 9 | Venit enim temporis plenitudo, ut Satanae non liceat ulterius tanto furore in Ecclesiam debacchari: et Pater vester potestatem accepit a Domino, ut possit Parcere subiectis et debellare superbos. (Verg. Aen. VI, 854.) |
| 10 | Utinam videant oculi mei vos prae caeteris de merito nobilitari posse in consolatione sanctorum compatientium nobis. Utinam vos arctiori charitatis vinculo socios gaudii nostri in reditu amplectamur! Utinam nunc vestra diligentia seminet in ariditate indigentium fratrum, et maxime in corde Patris vestri quos post modum metatis in gaudio! |
| 11 | Scitis quis dixerit: Qui parce seminat, parce et metet, et qui in benedictione seminat, de benedictione et metet [II Cor. IX]. Quid? inquies, cum gratia temporali vitam aeternam. Sed fortasse pertimescitis minas insidiantium et intentantium labores et dolores, ut non audeatis quod tempus exigit, et Ecclesiae deposcit necessitas, lacrymis seminare, sed profecto fere soli, qui seminant in lacrymis, in gaudio metent. |
| 12 | Nihil est quod vobis defuerit hactenus; opulentiam et quietem, aliis de egestate et labore pro defensione Ecclesiae laborantibus, divina gratia ministravit: nunc demum si placeat, et vestrae discretioni visum sit, ut compassionem charitatis, quam tribulationi fratrum verbis iugiter praetendistis exhibitione operis comprobetis. Non quidem ut illis remissio sit, et vobis tribulatio: sed ex aequalitate, ut in praesenti tempore vestra abundantia si non fraternae, quod oporteret, saltem paternae inopiae sit supplementum. |
| 13 | Alioquin patens erit iniquitas, ubi nulla aequandorum reperitur aequalitas. Nam de his qui versantur unanimes in domo Domini, scriptum est. Qui multum habebat non abundavit, et qui modicum non minoravit. Nunquid vos soli in castris Domini Gomor legitimum perdidistis? si manna prohibente Domino reservatum munus quidem coeleste, et panis et pastus angelicus putrescit et vermes facit: quid putredinis et vermium contrahet putredo, Domino prohibente, servata in dispendium charitatis, in esurie et nuditate fratrum? |
| 14 | non utique quod illi esuriant aut nudi sint, sed quod illos nisi charitas in vobis per gratiam amplius excitetur, fami, nuditati et periculis omnibus exposuistis. Versentur haec et similia in animis et terantur in colloquiis vestris, et ponite corda vestra super vias vestras: et causam et itinera patris, et vias adversantium. |
| 15 | Et attendite quis, Deo inspectore et iudice, possit ab his exitus provenire. Ita tamen ut non alius consultator Ranulphi, alius Iamne, alius Mambres, alius Achitophel magorumque similium; sed conscientiam suam quisque discutiat et consultat legem Dei. Iam sane praevia ratione illustrati per gratiam reducetis ad animum, quoniam misericordia plenitudo virtutum est, et recedentes a viis pristinis cum eo facietis misericordiam, qui eam, Deo propitiante, cito respondere poterit in cornu verbi, et affligentes se potenter affligere. |
| 16 | Sit spiritus consilii vobiscum, et dirigat corda vestra, ut in bonum memineritis vestri. Hoc enim a corde et labiis meis, Deo inspectore, teste et iudice, charitas expressit ad dulcissimos et reverentissimos fratres, ut mihi de caetero coram Deo, quem testem horum et iudicem in voco, imputari non debeat, si me salubria consulentem dedignantur audire |