monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 273 > 8 > 245 > 266 > 137 > 250 > 187 > 292 > 293 > 116 > 282
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLXXXI.AD PETRUM SCRIPTOREM. <<<     >>> EPISTULA CCLXXXIII.AD BALDWINUM DE VALLE DARII.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLXXXII.AD TURSTINUM DE ACOLT. [A. D. 1168.]

1 Idem TURSTINO de Acolt.
2 Plura sunt, amice, quae nostram perpetuare debent charitatem, et officiorum sedulitatem, sine qua virtus amicitiae non subsistit, nobis potenter ingerere. Primo contracta familiaritas ex convictu: deinde initae iura societatis, quando multo tempore sub eisdem dominis militabamus: postremo quod vir meritorum titulis omni laude maior, dominus Ioannes Pictaviensis vult ut nos invicem diligamus, et studeamus nos in alterutrum mutuis officiis praevenire.
3 Nam et gratiam eius ad illum nequaquam dubito minuendam, quam in propulsandis amici incommodis viderit negligentem. Harum tibi contemplatione causarum tibi tandem scribendum censui. Quod tamen tuis et tuorum usibus magis quam meis certum sit expedire. Nihil enim de bonis tuis, quibus nec indigeo quidem, mihi concupisco vel exigo, sed ut prospicias tibi.
4 Nosti siquidem quod dominus Cantuar. qui tibi iure multiplici pater et dominus est, suis et gentis alienae stipendiis cum gravissimo periculo suo et omnium suorum Ecclesiam Dei a servitute nititur liberare, et vix in aliquo fidelium suorum reperit fidem. Tu ergo si sapis vel nunc dum licet provide tibi, redime tarditatem, communica necessitatibus eius ut consolationi possis communicare.
5 Alioquin timeo ne tibi damnosa fiat familiaritas quam cum excommunicatis eius habuisse diceris et habere. Nec solum regem timeas, quia et prodesse et obesse possunt ecclesiasticae potestates. Haec tibi secreto tanquam amico dixerim, utpote qui a praefato domino Pictaviensi te si quid adversi immineat, saepenumero iussus sum praemunire.
6 Si vero voluntas adest, facultas tibi non deerit. Valete.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.75

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik