Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLXXXI.AD PETRUM SCRIPTOREM. [A. D. 1168.]
| 1 | Idem PETRO scriptori. |
| 2 | Zelus quem habes in Domino mihi notus est a multis annis ut te sciam super Ecclesiae statu non posse non moveri. Quippe: Sidera quis mundumque velit, spectare cadentem, expers ipse sollicitudinis? praesertim si charitas urgeat, ut nihil humanum a se reputet alienum. Talis quidem nuper erat facies mundi, cum ab aquilone et occidente in orientem irrupisset et austrum, maximam, ut videbatur, partem deiectura stellarum, sed flavit in Italia Spiritus sanctus, contrivitque schismatis caput, ut ei iam latera contabescant, et membra commoriantur. |
| 3 | Non est enim medicus, non incantator, qui ea de manu Domini possit eruere. Spes ergo fidelium est, quod in brevi descendet in Angliam Spiritus idem, ut illam quoque serenet Ecclesiam, adventusque eius multa produntur indicia. Undique condiscipuli Petri qui ministerio navigandi diutius vexati sunt, sibi videntur apprehendere portum, et optata littoris statione gaudere, invitati ad comprandendum Christo. Caeterum quia desideranti animae nihil satis festinatur, mihi quid responsurus in ore habeas videor intueri. |
| 4 | Novi siquidem festinationem perspicaciae tuae. Dices ergo: Unde haec non confidentia sed praesumptio? quibus quod vaticinaris approbas argumentis? unde promissa doces esse complenda? Pollicitis dives quilibet esse potest. |
| 5 | Nonne flagella duriora meruistis a Domino? Ad quod ego: Exspecta modicum et videbis gloriam Dei; tunc publicabuntur argumenta, quibus non miraberis nos credidisse: memineris quod cum obsideretur Israel in Samaria, et nulla spes evadendi pateret obsessis, ille qui incredulus fuit, quod uno statere modius similae aut hordei modii duo venderentur, in crastino in porta Samariae vidit quidem quod propheta dicente non credidit, sed expers beneficii factus est ob infidelitatem, quia conculcatus a turbis exspiravit. |
| 6 | At, inquis, nunquid et tu propheta es? non utique: sed nec filius prophetae. Caeterum nihil prohibet exsulem in deserto pastorum cum eis siccamina vellicare. Nec praesumo de meritis, sed de misericordia eius, qui fideles non patitur tentari supra id quod possunt. Meruimus duriora, sed misericordia eius circa poenitentes consuevit praeiudicare iudicio. |
| 7 | Unum autem est quod supra modum miror, nonnullos esse in clero qui more Iudaeorum conspiraverunt cum principibus sacerdotum in perniciem eius qui solus laborat exsul et proscriptus, expositus tanquam signum ad sagittam, ut eruat eos a tribulatione malorum et dolore. Nam dominus Cantuar. communem omnium procurat utilitatem, pro libertate Ecclesiae dimicat, pugnat ad bestias, sanguinem sacerdotii sitientes: suum et totius generis sui sanguinem minoris fecit quam causam Dei, dum legem ipsius ad subvertendas fictas aut inolitas pravitates constanter ausus est profiteri. |
| 8 | Suis hactenus et extraneorum stipendiis militavit. Et in Ecclesia Anglicana quis est ei adiutor? Restant plura tuae quidem communicanda dilectioni, sed suo tempori reservantur. |