Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLXXX.AD NICOLAUM VICECOM. DE ESSEXIA. [A. D. 1168.]
| 1 | Idem NICOLAO vicecomiti Essexiae. |
| 2 | Comites a societatis participatione dici quisquis ignorat, ignarus est litterarum quas liberalis institutio primas tradere consuevit. Nam sicut alii praesules in partem sollicitudinis a summo pontifice evocantur ut spiritualem exerceant gladium, sic a principe in ensis materialis communionem comites quasi quidam mundani iuris praesules asciscuntur. Et quidem qui hoc officii gerunt in palatio iuris auctoritate, palatini sunt: qui in provinciis provinciales. |
| 3 | Utrique vero gladium portant, non utique quo carnificinas expleant veterum tyrannorum, sed ut divinae pareant legi, et ad normam eius utilitati publicae serviant, ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum. Tu ergo quia provincialium vices agis, prout loci et nominis index est titulus, utinam sic exsequaris quod exigit princeps, ne offendatur is qui aufert spiritum principum, terribilis apud reges terrae, cuius Ecclesia sponsa est, qui in sacerdotii sui sic animadvertit contemptores et malefactores quasi pupillam appetierint oculi sui. |
| 4 | Quae enim sibi sapiens optat, tibi dator sapientiae largiatur. Tibi debitor sum, et de affectione quam ad me et meos habes quantas possum gratias ago, certus quod condignas rependet Altissimus, et benignissimus retributor. Status meus auctore Deo iucundus est, sed de tuo et amicorum certiorari desidero, et secure poteris quod placebit latori praesentium intimare. Valete. |