Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLXXIX.AD IOANNEM DE TILEBERIA. [A. D. 1168.]
| 1 | Idem IOANNI de Tileberia. |
| 2 | Audita sanitate tua et verbo salutis quo me tua dilectio censuit honorandum, gavisus sum meditatione reversus in tempora meliora quibus et Ecclesia Dei pace debita, et nos sub optimo Domino societate gratissima gaudebamus, ubi philosophiae meditatio, exsecutio iuris, officiorum mutua communicatio, collatio litterarum, disceptatio utilis et iucunda taedium propulsabant, et contrahebant moras temporis, ut fere semper ad agenda videretur angustum. |
| 3 | Sed dum hoc loquor, iam mihi videor intueri amicum cui sermo dirigitur. Philosophus enim est auditis indignari sermonibus, et mihi ex charitate compati quasi languenti, vel erranti, vel alterutrum simulanti. Timeo namque ne ex praeteritorum laude praesentia videar accusare, et amator huius prosperitatis quae videtur adversitas, et non est, aculeis superari. |
| 4 | Sed si ita esset, frustra per spiritum qui rotas propheticas sibi invicem cohaerentes et connexas agit et erigit et sistit cum Patribus et filiis prophetarum, Chaldeam, Chanaan, Aegyptum perlustrassem, aut peragrassem desertum, aut transcendissem montes Samariae: et post Babyloniam captivitatem sine causa redissem ad domum Domini: non illam dico manufactam quae hircorum et vitulorum sanguine expiata purgatione umbratili irreparabiliter excisa et eversa est ministerio Romanorum: sed illam in quam apostolus introducens, et potans me quatuor fluminibus paradisi docet omnem mundi supellectilem ut stercora contemnendam, ut solum in quo omnes thesauri expetibilium sunt lucrifaciam Christum. |
| 5 | Et quidem ut ad tuos gentiles transeam, non modo stoici, sed etiam Epicurei, et omnium philosophantium sectae rerum mundialium contemptum praedicant: et si eis utendum pro necessitate conditionis et temporis probabiliter arbitrentur, si contristari de dormientibus, eorum duntaxat est qui spem non habent, nonne probrosum est Christiano praesertim philosophum profitenti super amissione temporalium macerari? Non est tamen (ut insipientium verbis utar, accusantium fortunam aut defendentium, quod ei debeam imputare, quia sic temeritati malignantium in mei consolatione occurrit gratia, ut per misericordiam Dei antiquorum beneficiis amicorum (si forte veniatur ad calculum) plus collatum mihi videri debeat quam ablatum: sed et haec ipsa procella iam Deo propitiante detumuit: et pax Ecclesiae videtur astare pro foribus. |
| 6 | Tu interim pasce oves nostras non iuxta, sed intra tabernacula pastorum. Valete. |