monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 315 > 325 > 139 > 173 > 305 > 119 > 216 > 300 > 270 > 163 > 240 > 326 > 188 > 278
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLXXVII.AD WILLELMUM PRIOREM DE MERTON. <<<     >>> EPISTULA CCLXXIX.AD IOANNEM DE TILEBERIA.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLXXVIII.AD EUMDEM ET FRATRES UNIVERSOS. [A. D. 1168.]

1 Idem eidem et fratribus universis.
2 Quoties vobis preces porrigimus, nos eas de nostris meritis ducimus promendas sed de benignitate vestra quae gratis nos diu charos habuit, et in multis studuit subvenire. Nam quod exsulibus et proscriptis succedit ad temporalium abundantiam et honorem, vestris orationibus et meritis confidimus provenire. Nos enim quid nisi flagella meruimus et tortores?
3 Ipse tamen, qui nos consolatur in omni tribulatione nostra, plenissime (quod ex conscientia dicimus) novit quia non hoc merueramus ab illo qui nos persequitur, licet a Deo meruerimus graviora. Praecepit illi fortasse Dominus, ut malefaciat nobis: et, si ita est, odoretur sacrificium. Vobis itaque prostrati mente supplicamus attentius quatenus vestris orationibus impetretis a Domino, ut nostri meminerit in bonum.
4 Nam qui novit figmentum suum nos, scit quid figmento expediat, hoc est unicum quod postulamus denuntiantes in charitate quae Deus est, ne de temporalibus vestris vel cogitetis nobis ferre subsidium. Sit quoque vobis Ecclesiae causa et domini Cantuariens. operosius commendata, quia ipse pro libertate Ecclesiae dimicans, stipendiis propriis et laboribus, omnium servit utilitati.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.74

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik