monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 301 > 257 > 142 > 122 > 170 > 220 > 165 > 294 > 249 > 132 > 176 > 167 > 113 > 272 > 271 > 131 > 219 > 206 > 321 > 146 > 265 > 307 > 246 > 145 > 101 > 277
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLXXVI.AD GALFRIDUM. <<<     >>> EPISTULA CCLXXVIII.AD EUMDEM ET FRATRES UNIVERSOS.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLXXVII.AD WILLELMUM PRIOREM DE MERTON. [A. D. 1168.]

1 Idem WILLELMO priori de Meriton.
2 Audita promotione vestra gavisus sum, videns illum domino meo et amico substitui, cui ad honorem Dei et utilitatem fratrum neminem in tota Ecclesia censui praeferendum. Nam quanta affectione Ecclesiam diligam novit ille solus qui dedit ut amarem mihique testimonium quale potest conscientia reddit.
3 Nec diffido quin per gratiam Dei in eius succedatis charitatem, qui successistis in sedem: et quin apud vos illum teneam locum quem tenere consueveram apud ipsum. Ut autem ex animi sententia loquar, me inter primos charissimos reputabat, et paucos et multos qui me praecesserant meritis, gratia praecedebam. Nam de meritis gloriari non possum: et si volvero, videbor et ero insipiens, Tota ergo gloriatio mea nihil aliud est nisi divina miseratio, et meritum alienum, bonorum dico, quorum post Deum, et per Deum, ope, sum modicum id quod sum.
4 Horum meritum est, quod supra et contra merita mea de stercore erexit me Dominus, et direxit, cum sim pulvis et cinis. Et nunc proscripto in gente et terra aliena bona dedit ad abundantiam et honorem. Sed quia male mihi merita respondent, et casum timeo, vestris quas affectuosius precor et aliorum timentium Dominum precibus necesse habeo adiuvari.
5 Et hoc quidem est mearum summa precum. Lator praesentium vobis notus est, cum quo si placet ibitis ad dominum Wintoniensem ut negotium eius promoveatur: si non potestis, mittite fidelem et sapientem.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.74

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik