monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 12 > 19 > 22 > 10 > 11 > 17 > 3 > 10 > 14 > 16 > 13 > 11 > 2 > 12 > 2 > 12 > 10 > 11 > 14 > 21 > 13 > 10 > 2 > 18 > 12 > 24 > 10 > 14 > 15 > 1 > 23 > 27 > 11 > 16 > 17 > 25 > 13 > 12 > 22 > 2 > 19 > 26 > 10 > 14 > 28 > 21 > 1 > 24 > 3 > 29 > 2 > 316 > 322 > 276
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLXXV.AD WILLELMUM DE DOVERA. <<<     >>> EPISTULA CCLXXVII.AD WILLELMUM PRIOREM DE MERTON.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLXXVI.AD GALFRIDUM. [A. D. 1168.]

1 Idem suo GAUFRIDO.
2 Communis Dominus noster innocentiam tuam apud me satis reddidit excusatam, nisi quia eam ante non credideram excusandam. Ad quid enim proficit excusatio, ubi culpa praecessisse non creditur? Nam nec ille quem delatorem putas hoc agere conatus est, ut de tua dilectione aliquid sinistrum suspicarer. Hoc autem solum habeo adversum te, quod me tanta facilitate corruptibilem credidisti, imo etiam corruptum.
3 Nunquid enim corruptus non est cui suggestionis impetus excutit charitatem? Aut si nosti edissere quae sit corruptio maior, quam avulsio charitatis. Certe aeque necessarium membrum nec in membris animae, nec in membris corporis invenitur. Sed et haec tua culpa purgabilis est, eo quod ipsum genuisse visus est zelus, fovisse timor, amoris semper individua comes sollicitudo firmasse.
4 Sic et Petrus trepidavit ubi non erat timor, et impedire conatus est humanae salutis mysterium, dum carnalis affectio studuit ab illa Dominum praepedire. Non sum adeo stupidus quin perpendam necessitates tuas, quin angustias sentiam, quin metiar discretionem qua oportet tempori morem gerere, et transire per infamiam et famam bonam, servata tamen radice fidei et virtutis.
5 Si taces, si non scribis, cautela declinas insidias. Expedit enim ut officiorum moderatrix prudentia sapientis actus et verba dispenset. Mentis autem agitatio nulla vi potest cohiberi. Nec aquae multae praevalent exstinguere charitatem. Huius instinctu latorem praesentium emisi, ut de amicis certificet et eos de statu meo faciam certiores.
6 Valeo enim et iucundor si sic illi. Valete.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.73

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik