monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 315 > 325 > 139 > 173 > 305 > 119 > 216 > 300 > 270 > 163 > 240 > 326 > 188 > 278 > 303 > 212 > 296 > 67 > 279 > 125 > 297 > 198 > 120 > 291 > 234 > 184 > 114 > 186 > 196 > 311 > 223 > 225 > 180 > 1 > 214 > 133 > 229 > 107 > 317 > 299 > 222 > 127 > 288 > 6 > 275
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLXXIV.AD AZONEM MONACHUM. <<<     >>> EPISTULA CCLXXVI.AD GALFRIDUM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLXXV.AD WILLELMUM DE DOVERA. [A. D. 1168.]

1 Idem WILLELMO de Dovera.
2 Experientia rerum fidelissimam scientiam parit: et est in unaquaque facultate probabile quod ex ea videtur artifici. Artis autem cuiusque praecepta intellectu quidem facilia sunt, sed usu non ita. Difficiliora tamen sunt in ethicae praeceptis, id est in virtutum officiis excolendis. At in illis omnibus obtinet charitas principatum, quam ego nihil aliud esse quam veram amicitiam dixerim confidenter et recte: quae non modo sui maiestate, sed etiam raritate, omnia in terris expetenda transcendit.
3 Huic ab ineunte aetate operam dedi, meque multos obsequiis promeruisse credideram, sperans quod in affectione dilectionis mihi referrent vicem. Assiduitas ergo amandi et obsequendi contulit usum: et ille versus in habitum me semper amare compellit etiam non amantes. Nec tamen praesumo me solidatum esse in charitate, quae religionis culmen est, licet illam sitiat anima mea.
4 Sed mihi revera quamdam fateor adesse affectionem benevolentiae qua conviventibus etiam nonnullos gentiles legimus placuisse. Hoc autem etsi non radicis firmitudine, naturae tamen genere et intentionis fine praesertim in Christiano charitas est. Caeterum rarus inventus est in toto exsilii mei quinquennio, qui mihi rependat vicem; unde et maior gratia habenda est raritati. Sed in cuius aure querelam hanc deponi oportuit, nisi tuam?
5 qui et dulcem affectionem ad conviventes habere dignosceris, eamque radicibus fidei solidasse in Domino. Neque, quod Deus et conscientia novit, querela deposita est de amicis, ut faciam quaestum, quia mihi necessaria ministrat Deus ad abundantiam: sed quia iucundum visum est ei ingratitudinem exponere aliorum, cui omnia loqui possis ut tecum.
6 Hoc duntaxat in calce exigitur litterarum, ut charitatis profectui pariter intendamus, et me semper et ubique reputes tuum.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.73

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik