Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLXXIV.AD AZONEM MONACHUM. [A. D. 1168.]
| 1 | Idem AZONI monacho. |
| 2 | Affectus ab effectu convincitur, et plerumque sermo bonus donum magnum transcendit in gratia. Quid ergo dicam qui obice tempestatis exclusus amicis servire nequeo, nec liberum est mihi illis communicare vel verbo? Sribamne? sed alienus portitor rarus intermeat. Mittam proprium? sed meis tenduntur insidiae: nec est aliquis qui se in praevisum periculum sponte proiiciat. |
| 3 | His ergo difficultatibus rarius et minus scribo; sed certe non minus amo: facilius et verius dixerim magis. Nam ut infirmitatis humanae conscius et in vetitis saepius attentamur. Sed auctore Deo procella quae collisit Ecclesiam iam detumescit, et ut in ipsum confidimus prorsus evanescet in brevi. Interim mihi propositum est, gratia praeeunte, pro causa Dei et libertate Ecclesiae domino Cantuar. |
| 4 | commilitare, qui cum publicae serviat utilitati, adhuc tamen militat suis stipendiis: aut (quod probrosum nostratibus est) gentis alienae. Utinam illi quantulumcunque solatii ministrasses, quod Deus scit, ob tuam quam illius magis loquor utilitatem. Mihi autem nihil precor, nisi ut Quintilianum quem petii scriptum et emendatum mittas. |