Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLXXIII.AD HUGONEM ABB. S. EDMUNDI [A. D. 1168.]
| 1 | Idem HUGONI abbati Sancti Edmundi. |
| 2 | Quod in salutatione variatur inscriptio, causa in absoluto est, quia urgente tempestatis articulo aut nomina supprimenda sunt, aut commentitiis utendum. Sed non ideo minor est reverentia personarum si dignitatum titulus reticetur, nec charitati praeiudicat cohibita libertas obsequendi. Nam plerumque et in pluribus poeticum illud obtinet: Quod licet ingratum est: quod non licet, amplius urit. |
| 3 | (Ovid.) Et mihi quidem magno futurum erat solatio si in aliquo liceret sedulitati meae erga amicos officiosum esse. Et sicut in beneficiis obligari necesse habeo, sic alios mihi contingeret obligare. Non est tamen praeter vos fere quisquam, cui in ratione dati et accepti tenear obligatus, cum omnes sub praetextu metus inanis quaerant ingratitudinis suae solatium. |
| 4 | Unde et vobis arctus teneor, qui me citra merita toties in benedictionibus dulcedinis praevenistis. Ecce enim exsilii mei sextus annus astat pro foribus, et nulli eorum qui mihi dum florerem in patria familiares erant aut debitores, exstiti onerosus, et, per gratiam Dei necessitas nondum ingruit in preces descendendi, quia mihi cuncta non modo ad necessitatem, sed ad honorem et magnificentiam per veteres amicos ministrat Christus. |
| 5 | Et quidem non nostris meritis tot coexsulantes et proscriptos exhibet in terra aliena, sed Ecclesiae suae parcit et prospicit. Dominus enim Cantuar. publicam procurat utilitatem, pro causa Dei dimicat, honorem cleri vindicat, Ecclesiae tuetur libertatem, adhuc tamen suis stipendiis militat, aut quod nostratibus infamiam ingerit et causa damnationis est, miseratione gentis alienae servit ei populus quem non cognovit, et ipsius sanguinem sitiunt summi principes sacerdotum. |
| 6 | Quis Ecclesiae status sit aut regum conditio, lator praesentium plenissime referet, cui quod placuerit securissime poteritis intimare. |