monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 301 > 257 > 142 > 122 > 170 > 220 > 165 > 294 > 249 > 132 > 176 > 167 > 113 > 272
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLXXI.AD WALKELINUM ARCHID. NORWICENSEM. <<<     >>> EPISTULA CCLXXIII.AD HUGONEM ABB. S. EDMUNDI

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLXXII.AD MAGISTRUM NIGELLUM. [A. D. 1168.]

1 Idem magistro NIGELLO.
2 Intercapedo locorum non praeiudicat fidei, et amicitiae titulus radiat clarius in adversis. Licet autem iam sim quinquennis exsul, et, quod mihi futurum gravius crediderunt Ecclesiae persecutores, proscriptus: tamen non tam super iactura propria moveor, quam quia in articulo necessitatis fere nostratum nullus qui naufraganti Ecclesiae ferat opem.
3 Nam cum multos in pace filios et amicos habere videretur, eosque claros eruditione, et insignes virtutum meritis, a latere eius mille et a dextris eius decem millia ceciderunt: et qui croceis induebantur, amplexati sunt stercora. Sed iam per gratiam Dei turbinis impetus enervatus est, et Petri navis optatum ingreditur portum.
4 Quod tibi ideo curavi innotescere, qui te gaudiis Ecclesiae non ambigo congavisurum: praesertim cum amicos recepturus sis in pace Ecclesiae, qui honorem et utilitatem tuam poterunt auctore Domino promovere. Dominus enim Cantuar. qui pro omnium dimicat libertate, virum induit qui honori Ecclesiae velit iugiter inservire.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.72

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik