Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLXXI.AD WALKELINUM ARCHID. NORWICENSEM. [A. D. 1168.]
| 1 | Idem WALKALNIO Norwicen. archidiac. |
| 2 | Praefinit vir doctissimus et eloquentissimus ex causis dicendi sumendam esse dictorum intelligentiam, quae regula si in sermone meo fuerit a vobis observata, non putabor quaestus gratia dixisse quidpiam cui mendicandi tam deest necessitas quam voluntas. Verum dulce est post exsilium quinquenne eo quo fieri modo licet cum amicis non visis a multo tempore gratum communicare sermonem, et quis eorum status sit explorare. |
| 3 | Nam calculum fortunae eorum excipere paratus sum, et opportunitatem desidero obsequendi. Nec diffido per gratiam Dei quin in brevi facultas offeratur, cum Ecclesiae pacem mihi videre videar accelerare, et dominum Cantuar. et condiscipulos Petri qui sub tempestate naufragii huius in regenda nave sudaverunt ad optatum pervenire portum iam fere conspicuum sit. |
| 4 | Nam quae capiti schismatis confurebant membra compereunt: eoque succiso corpus totum necesse est interire. Vidimus, vidimus hominem qui consueverat esse sicut leo in domo sua, domesticos evertens et opprimens subiectos sibi, latebras quaerere, et tanto terrore concuti, ut vix tutus esset in angulosis abditis suis. |
| 5 | Illum, illum imperatorem qui totius orbis terror fuerat, utinam vidissetis ab Italia fugientem cum ignominia sempiterna, ut is cautelam procuret aut ruinam qui Catholicorum laboribus insultabant ex successibus et furore eius. Ergo conceptam laudem Dei silere quis poterit? ipse enim est qui facit mirabilia magna solus, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra ne ex acceptis beneficiis hominibus obligemur, qui ei soli debemus quod vivimus, abundamus, et nunc, quam quondam in patria, magis in exsilio honoramur. |