| 2 | Gaudens audio de te, dilectissime, quod honestam Ecclesiae desideras et speras pacem, nec portionem consensus ponas cum impiis, exspectans et ipse regnum Dei: unde ad eam quam tuo pridem merito comparasti, mihi ad te duplicata est charitas, prompta pro viribus tuis et tuorum usibus inservire et parere mandatis. Utique nec diffido mihi opportunitatem fore, cui divina gratia supra et contra merita mea et citra operam amicorum necessaria contulit etiam in exsilio, quibus possum commode necessarius esse dominis et amicis, et qui coepit perficiet; quoniam sicut praevenit vota iustorum, ita, eo auctore, quod timet impius, venit super eum. |