monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 315 > 325 > 139 > 173 > 305 > 119 > 216 > 300 > 270 > 163 > 240 > 326 > 188 > 278 > 303 > 212 > 296 > 67 > 279 > 125 > 297 > 198 > 120 > 291 > 234 > 184 > 114 > 186 > 196 > 311 > 223 > 225 > 180 > 1 > 214 > 133 > 229 > 107 > 317 > 299 > 222 > 127 > 288 > 6 > 275 > 102 > 226 > 327 > 138 > 148 > 126 > 213 > > 269
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLXVIII.AD IOANNEM PICTAV. EPISCOPUM. <<<     >>> EPISTULA CCLXX.AD GIRARDUM CELLARIUM NORWICENSEM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLXIXAD NICOLAUM DE MONTE ROTOM. [A. D. 1168.]

1 Idem suo NICOLAO. Tempora si numeres bene quae numeramus amantes, Non venit ante suam nostra querela diem. Nec suspiceris quod de te queri velim, cuius fidem et devotionem a multis argumentis probatam habeo, sed tibi conqueror quod amicos sentio gravissimum passos esse dispendium, et eo quidem gravius quod praepediente stupore iacturam vix reparabilem non advertunt.
2 Amicitiam veram, cuius initium perfectum finem quoque fideliter apud Ciceronis Laelium, sed fidelius ipsius virtutis experientia didicisti, philosophi gentium praedicant, ut eam vitae censeant praeferendam, quia sine illa sicut iniucunde, sic et Deo et hominibus vivitur odiose. Hanc ego nihil aliud esse crediderim, quam charitatem, sine qua quod fides catholica docet, nemo fruetur Deo.
3 Ab hac amicos doleo excidisse, ut rarus sit qui non profiteatur se obligatum esse, aut carni et sanguini aut possessionibus suis, aut expressim cavisse publicae potestati in id quod salva charitate non potest observari. Quam obligationem si quis licitam esse contenderit, ego illum haereticum esse non dubito, et reclamante mundo pronuntio evitandum.
4 Ego cautiones istas expertus sum, cui exsulanti iam sextus imminet annus, et quod maius est, dominus Cantuar. et coexsules sui quartum peragunt, publicam procurans utilitatem ad ignominiam nostratum, suis aut gentis alienae stipendiis adhuc militat pro libertate Ecclesiae, pro sanguine clericorum, pro consolatione populi, et non est qui respiciat eum.
5 Non est in Ecclesia Anglicana qui Petrum et condiscipulos adiuvet in remigando laborantes. Sed dices, verentur delatores, quasi sine eorum conscientia nullos, cum voluntas adest, faciant sumptus. Est cautio praestita potestati, certe non tenet obligatio. Timent regem probabile quidem est, et magis quam Deum.
6 Nam cum altero praecipiente prohibeat alter, vel contra, perspicuum est cui pareatur. Exigetur fortasse purgatio: sine dispendio conscientiae et famae praestari non poterit. Conducibilius enim est subtilem praetendere reverentiam et privilegium cleri qui immunis est ab huiusmodi iuramentis. Sed, inquis, nobiscum iure vel ratione non agitur, sed furore.
7 Nunquid ergo furentibus confurendum est reiecto iure, et ratione contempta. Sed auctore Deo pax Ecclesiae videtur esse in ianuis. Nec video qua fronte in quiete ipsius audeant apparere, qui videntes periculum, et toties invocati naufragio eius nihil auxilii contulerunt, utinam ei vel nunc Dominus meus et alii amici porrigant dexteram, ne eos postmodum poeniteat, cum navigantes Christi discipulos in littore viderint exsultare, et se vocari, ut comprandeant illi.
8 Nec hoc dictum putes, ut aliquid mihi tribuatur qui per gratiam Dei et illorum quibus a iuventute coalui floreo et abundo, sed Deo teste desidero satisfacere charitati. De tuo et amicorum statu sollicitus nuntium misi praesentem fidei mihi probatae: a quo si dignum ducis de meo inquirere poteris, et quod placuerit eidem secure intimare.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.72

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik