Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLXVIII.AD IOANNEM PICTAV. EPISCOPUM. [A. D. 1168.]
| 1 | IOANNI Pictaviensi episcopo, IOANNES Saresberiensis. |
| 2 | Miratur fortasse vestra discretio, quod dominus Cantuariensis colloquium regis Angliae, quod vestra procuraverat industria, respuit, cum antea saepius ad colloquium eius accesserit non rogatus, et quod amplius est, spretus in contumeliam Christi, et variis affectus iniuriis. Erat enim cupidus pacis suae, sed ecclesiasticae liberationis longe cupidior: sed et salutem regis et gloriam, et liberorum eius indemnitatem maxime cupiebat. |
| 3 | Ob has ergo causas se et suos conviciis, contumeliis et variis periculis, ut taceam labores et sumptus, exposuit, dum per viam humilitatis pacem reformari posse ratio suadebat. Sed postquam multis et manifestis agnovit indiciis, quod ille domini papae patientia semper magis ac magis abutitur, et de humilitate crescit inhumanitas, et de exhibita mansuetudine nascitur ac dilatatur insolentia, alia via, et utinam feliciori, sibi censuit incedendum, praesertim cum patenter agnosceret, quod vobiscum et cum ipso prorsus agebatur in dolo. |
| 4 | Sic |
| 5 | Fistula dulce canit, volucrem dum decipit anceps. Nam, dum spes pacis promittitur, pernicies Ecclesiae transmissa ad sedem apostolicam legatione procuratur. Archiepiscopus invitatur ad colloquium, ut non caveat tendiculas eorum, qui quaerunt animam eius, ut auferant eam. Nam quae non praevidentur, iacula feriunt citius, et magis laedunt. |
| 6 | Ubi, quaeso, Scripturae veritas, si ille qui omnibus foveam parat, quandoque non praecipitatur in ipsam? Quis fidelis et verax est, si fallax est et falsa veritas, quae mentientibus operum merita praemiorum fructus ad eamdem, sed coagitatam, refertam et supereffluentem mensuram pollicetur? Nonne pondus et pondus in manu hominis est abominatio apud Deum? |
| 7 | Nunquid ergo pondus et pondus erit in manu Dei, ut inter pauperes et divites inique decernat? Absit hoc ab eo, qui orbem iudicat in aequitate, qui ipsis angelis non pepercit, qui potentes potenter punit, qui aufert spiritum principum, qui contemptores suos reddit ignobiles. Ipse iudicet causam suam, et Ecclesiae oppressores aut convertat aut conterat. |
| 8 | Pauperes suos ad gloriam nominis sui, prout eis noverit expedire, liberet et eripiat a facie gladii imminentis, ne quando dicant gentes: Ubi est Deus eorum? [Psal. CXIII.] Patiens quidem Cantuariensium Deus, sed idem procul dubio fidelissimus retributor. Et quidem spes et, quod non diu differet ultionem, sed comminabitur in brevi. Et nisi per poenitentiam et satisfactionem persecutor Ecclesiae declinaverit ictum, ferietur irreparabiliter, et erit saeculis in exemplum. |