Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLXVII.AD IOANNEM PRIOREM NORWICENSEM. [A. D. 1168.]
| 1 | Idem IOANNI priori Norwicensi. |
| 2 | Dura est proscriptorum conditio, sed non tam suo damno quam dispendio amicorum. Vix enim possunt aliquem salutare, qui non illico suspicetur sub affectionis et venerationis praetextu exerceri negotiationem, et officiosos inhiare ad quaestum. Quod ne putes mei esse propositi, charissime, diligentius precor, certus quod sis me Deo propitiante necessariis usque ad honorem et gloriam abundare. |
| 3 | Non igitur tua quaero, sed te, si tamen non excidisti a gratia, et adhuc retines charitatem. Et licet excideris, te tamen quaeram, eam in te desiderans reformari, imo te in illa sine qua non nisi deformis eris, quia possum diligere etiam non amantes: non quod te reputem inter illos, sed etiam si talis fueris exprimo sensum. |
| 4 | Reputabo pro munere si me de statu tuo reddideris certiorem. Et, si de meo curas, exsilii mei quintus feliciter expletur annus sub domino Cantuariensi, qui pro libertate Ecclesiae suis vel alienae gentis stipendiis adhuc militat, nec in Israel reperit fidem. Omnes amici eius spreverunt ipsum, et Ecclesiam inter angustias, et quod gravius est plurimi persequuntur. |
| 5 | Est enim proverbium Sapientiae: Amicus non cognoscetur in bonis, et in malis non abscondetur inimicus [Eccli. XII]. Nostrates manet, quod sine dolore non eloquor, haec ignominia sempiterna. Nec hoc dixerim quod fidelitas regi praestita laedatur ab aliquo, nisi forte sit praestita contra fidem. |
| 6 | Nam sic interdum fides exigitur et praestatur, ubi satius est poenitere, quam perdita charitate sub praetextu fidelitatis fidem periclitari. Veritas quia directa est non habet angulos; et qui se mendacio solo operit, nudus est; hoc proscribendus sensit Adam. Non est iustus metus qui divini mandati contemptum ingerit. Rarus aut potius nullus est qui non habeat arcanum regi incognitum, et qui ex delatorum conscientia faciat omnes sumptus. Haec ex charitate, quia ex ea processerunt, par est interpretari. |