Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLXVI.AD WILLELMUM NORWICENSEM EPISCOPUM. [A. D. 1168.]
| 1 | Idem WILLELMO Norwicensi episcopo. |
| 2 | Intermissionem officii, quod me vobis debere profiteor, inducit necessitas, non contemptus. Voluntas enim obedire parata est, si obsequium decreveritis admittendum. Sed fortasse pro tempore dispensatis: et, dum furor in cursu est, credendum potius ducitis quam reluctandum. Nec ego consilium improbo quod ratio prudentiae moderatur, ut utilitati prospiciat, et non deserat honestatem. |
| 3 | Caeterum per gratiam Dei in brevi futurum est, ut hac dispensatione non sit opus, quia procella iam detumuit, et Ecclesiae pax esse videtur in ianuis. In proximo est, auctore Deo, ut quod loquor plenius innotescat. Laboravit Petrus et condiscipuli in remigando, quorum unus est dominus Cantuar. qui, suis adhuc aut gentis alienae stipendiis militans, totius Anglicanae Ecclesiae servit utilitati. |
| 4 | Nam cum obtinuerit, redundabit in gloriam Dei. Triumphum consequetur Ecclesia, clerus liberationem, et populus consolationem. Et quidem nec tunc, sicut nec in extremo iudicio, non displicebit si quis testimonio conscientiae gaudeat, ut opem tulerit Ecclesiae naufraganti. Adversus haec fortasse praetendetur publicae potestatis metus, et persecutorum insidiae. |
| 5 | Sed certe non est qui sine eorum conscientia quando libitum est non faciat sumptum. Nec hoc Deo teste mei compendii causa dixerim, sed ut praemuniam dominum meum et expleam officium debitae charitatis. |