monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 301 > 257 > 142 > 122 > 170 > 220 > 165 > 294 > 249 > 132 > 176 > 167 > 113 > 272 > 271 > 131 > 219 > 206 > 321 > 146 > 265
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLXIV.AD ROBERTUM DE LIMESEIA. <<<     >>> EPISTULA CCLXVI.AD WILLELMUM NORWICENSEM EPISCOPUM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLXV.AD ROBERTUM ARCHID. DE SURREIA. [A. D. 1168.]

1 Idem ROBERTO archidiacono Surr.
2 Hanc inter amicos ratio praefinit legem, ut ab invicem non nisi honesta petantur; et, si inhonesta petita fuerint, non admittantur. Ubi autem amici petitionibus honestas suffragatur, et eas admittendi facultas suppetit, adhibendus est sine difficultate consensus: et adimpletione voti, si potest fieri, praevenienda est molestia exigendi.
3 Hanc inter nos servari cupio qui amicitiam profitemur: et si contra illam excessero, malo corripi quam audiri. Compelli quoque desidero si opportunitate collata in exsequendis officiis amicitiae fuero pigritatus. Quia ergo preces quas domino Wintoniensi porrexi de honestate nituntur, eas precor vestra industria promoveri.
4 Et quidem non pro me rogo, sed pro alio cui magis debitor esse intercedo. Nam pro me precari semper erubui, licet semper gerendi negotia amicorum promptissimam habuerim voluntatem. Dominus Cantuar. suis adhuc stipendiis, nisi quatenus Christianissimi regis Francorum sustentatur munificentia, pro libertate Ecclesiae militat, exsul et proscriptus, et in tota Anglicana Ecclesia paucissimos reperit adiutores.
5 Causam non agit propriam, sed communem. Consolatio eius omnium profectus est. Sibi et suis pacem fecisse poterat, si persecutoribus Ecclesiae clerum voluisset exponere. Non video ubi dominus Wintoniensis possit thesaurizare salubrius inter omnes eleemosynas quas ecclesiis et pauperibus erogat, quam si Christi proscriptis qui se et sua pro iustitia exposuerunt, et pro libertate Ecclesiae sustinent, quod sibi visum fuerit largiatur: praesertim cum patrem suum et filium qui multorum onera portat, tantum pro lege Dei videat incurrisse naufragium.
6 Patrem dico, quia ei metropolitico iure praesidet. Filium vero qui de manu eius consecrationis munus accepit. Ipse enim se illi dedit in filium quem prae caeteris desiderabat habere patrem, quando eum ad hoc elegit officium: unde ab aliquibus fratrum suorum stimulos invidiae sentit. Nonne plus huic debet ex iure multiplici, quam debuerit Willelmo bonae memoriae archiepiscopo Eboracensi, quem sedis apostolicae sententia depositum, etiam cum indignatione Romani pontificis, ad perpetuam liberalitatis et magnificentiae gloriam exhibuit in domo sua dolentibus et detrahentibus multis, donec alterius pontificis miseratione restitueretur?
7 Quo evanuit tantae nobilitatis insigne? quae nobis a nostratibus bona vel mala fiunt: et si praesens aetas mutire non audeat, futura in aevum saecula decantabunt. Nec sub praetextu iusti metus, poterit quis fraternae charitatis colorare defectum, quia quae palam facta plena videntur esse periculo: clam fieri poterunt maiori compendio conscientiae, nec rerum aliquod dispendium importabunt.
8 Qua arte satis novit, quisquis non est adeo resupinus ut nullos sumptus faciat rege nescio, vel sine conscientia delatorum.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.71

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik