| 2 | Veritas fuco caret, et amicitia loqui non novit nisi facie revelata. Ad amicum itaque loquens in veritate, precor ut latoris praesentium dirigas vias, et promoveas negotium eius quoniam pium est. Rogatus sum scribere domino Winton. et pro alio intercedere, qui pro me quidquam petere semper erubui et erubesco. Et quidem Deo gratias ago, quod tam clementer prospexit necessitati meae, ut me nec mendicare oporteat, nec multis tenear obligatus. Paucis enim nostratum quidquam debeo praeter charitatem quam omnibus non debere non potest Christianus. Caeterum dominus Cantuar., exsul et proscriptus pro tuenda libertate Ecclesiae et cleri, omnibus quidem militat, sed adhuc stipendiis suis, et multis coexsulibus oneratus est. |