monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 281 > 166 > 329 > 280 > 162 > 285 > 236 > 237 > 111 > 194 > 295 > 178 > 103 > 11 > 251 > 17 > 202 > 302 > 16 > 13 > 207 > 12 > 100 > 2 > 189 > 149 > 19 > 183 > 10 > 263
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLXII.AD EUMDEM. <<<     >>> EPISTULA CCLXIV.AD ROBERTUM DE LIMESEIA.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLXIII.AD MAGISTRUM RADULFUM LEXOVIENSEM. [A. D. 1168.]

1 Amico et socio suo charissimo magistro RADULFO Lexoviensi, suus I., salutem et dirigere prudenter in futura prospectum.
2 Fidem esse sperandarum rerum substantiam, ab Apostolo didicisti et ab errore gentilium non discrepare constat, qui duntaxat praesentibus innititur. Unde qui hic tantum sperantes sunt aliquid de Christiano nomine gloriantes, Iudaeis et gentibus miseriores sunt. Et te quidem a consortio eorum separant opera misericordiae, quae per fidem in spe retributionis aeternae propter amorem Domini nostri Iesu Christi in membra eius exercere non desinis. Nam eleemosynas tuas enarrant Ecclesiae sanctorum, pupilli et viduae cum aliis pauperibus et desolatis in conspectu angelorum gratulantur se tuae humanitatis officiis et beneficiis sublevari.
3 Laetatus sum in talibus cum referuntur mihi: certus quia hac via sine offendiculo pergis et properas in domum Domini. Ubi pauperum amatores angeli sancti te gaudentes excipient, et diademate regni coronatum inter electos coronabunt in praeordinata ordinatione beatitudinis, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens.
4 Age ergo, dilecte mi, viriliter quod coepisti, virtute perseverantiae propera ad triumphum felici commercio pro temporalibus aeterna mercare: divitias in eum promitte locum, quo aerugo vel tinea non pertingit. Esto benignus et misericors ad omnes, sed maxime beneficus ad domesticos fidei, ad eos qui pro iustitia patiuntur, qui sua pro verbo Dei omnia contempserunt, qui maluerunt pro verbo Christi paupertati, periculis, ignominiae et improperiis adulantium mundo fortunamque sequentium exponi, quam in consilio impiorum regnare et sedere cum principibus et florere prae fortunatis terrae.
5 Quibus autem teneris ex iusta et veteri affectione vel merito, benignius, celerius et fructuosius respondere ne differas, more eorum qui ut propriam excusent avaritiam, dum praetendunt malitiam temporis, duritiam potestatis, auctorem temporum et potestatum ordinatorem Deum, qui se diligentibus omnia cooperatur in bonum, criminantur. Memineris potius quod . . . . nocuit differre paratis: Qui non est hodie, cras minus aptus erit.
6 (Ovid. R. Am. 94.) Hoc in philosophia nutritus et in lege Christi provectus meditaberis et facies. Nam solus Rusticus exspectat dum defluat amnis; at ille Labitur, et labetur in omne volubilis aevum. (Hor. Epist. 1,2,42.) In ore latoris praesentium caetera posita sunt, cui si credideris et acquieveris, quod mihi per Adam apostolicae successionis cohaeredem significasti, maturius adimplebis.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.71