monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 262
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLXI.AD MAGISTRUM RADULFUM LEXOVIENSEM. <<<     >>> EPISTULA CCLXIII.AD MAGISTRUM RADULFUM LEXOVIENSEM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLXII.AD EUMDEM. [A. D. 1168.]

1 B. archidiacono Exoniensi, I. S.
2 Liberalitatis tuae diligentia, dilectissime Baldwine, meritorum sedulitate procurat ut eadem mihi semper occurrat materia scriptitandi quae consistit in actione gratiarum. Beneficiis enim continuis grates oportet agi perpetuas et devotionis munus quod usu retineri non potest, debet accipientis memoriae inseparabiliter couniri.
3 Hoc est quod interim possum, exspectans et indubitanter sperans a Domino quod pax Ecclesiae reformabitur citius quam suspicari possint adversarii eius, et quod nos debitum et diu desideratum officii commercium ad invicem poterimus exercere. Nec movearis ad litteras quas contra Ecclesiam aemuli eius a sede apostolica iactitant impetratas, quia, Deo propitiante, in proximo auditurus es quid ageretur et gaudebit cor tuum. Aderit moerentium consolator, et quos obstinatos invenerit, maiestatis suae virtute conteret, et exseretur in cervices contumaciae gladius columbae.
4 Sed fortasse dices in longa tempora homo iste prophetat et quae optat eloquitur de corde suo, non de Spiritu Dei. Ad quod ego: Si mendacium loquor, ab apostolica sede mihi illius immissus est spiritus, qui diem praescripsit ultionis et arcum suum iam tetendit ut leonem deiiciat et draconem. Habemus autem et firmiorem spem in verbo Domini, quod non impleri non potest, cui abominatio est pondus et pondus, mensura et mensura, ut sit necesse quemque remunerari pro merito.
5 Fredericus qui praecessit in crimine in labore praecedit et dolore, utinam non in ruina.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.71