monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 261
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLX.AD HENRICUM WINTONIENSEM EPISCOPUM. <<<     >>> EPISTULA CCLXII.AD EUMDEM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLXI.AD MAGISTRUM RADULFUM LEXOVIENSEM. [A. D. 1168.]

1 Suo BENEDICTO, suus GRATIANUS, salutem et benedictionem a Domino.
2 Quia tibi praesentium portitor plenius notus est, plura relatu digna schedulae subtrahens, fidei eius commisi tibi secretius intimanda. Verum quia de statu publico Ecclesiae et regni pariter sollicitamur, utrumque tibi succincta brevitate perstringo. In primis ergo noveris, quod haeresiarcha Cremensis et cremandus clausus est in turre Stephani Theobaldi, nec audet egredi, timetque usque ad mortem innovationem senatorum, qui in Kalendis Novembribus urbis regimen accepturi sunt.
3 Nam praesentis anni senatores, ut captivos suos de carcere imperatoris eriperent, Guidonem Cremensem receperunt apud Sanctum Petrum, et in regione Transtiberina, ei iuratoria cautione securitatem praestantes. Romam vero ei nunquam subiicere potuerunt, et, ut opinor, nec voluerunt. Novi vero senatores domino papae Alexandro facient fidelitatem, et ut creditur, auctore Deo, schismati finem dabunt.
4 Hoc enim diutius tractatum est, et multis firmatum iuramentis. Cardinales redeunt revocati, non sine confusione poenitentes, et conquerentes se ad regis voluntatem nimis causam Ecclesiae depressisse. Alter enim eorum, videlicet Papiensis, ei in omnibus astitit, altero quoque remissius agente, quam tantae exspectationis et spei hominem decuisset.
5 Unde litteras illas, de quibus rex gloriatur, domini Cantuariensis potestatem cohibentes, donec redeat in gratiam eius, constat hac arte fuisse impetratas. Noverat memoratus Papiensis dominum Cantuariensem obtinuisse ab apostolica sede, ut ei liceret in caput regis anathematis, et in regnum interdicti promulgare sententiam, nisi rex infra terminum litteris comprehensum ecclesiis ablata cum integritate restitueret, et condigne satisfaceret.
6 Scripsit ergo domino papae lacrymabili supplicatione deposcens, ut cum rege mitius ageretur, ne tam illum quam dominum Ottonem collegam suum, ad ignominiam et opprobrium sempiternum Ecclesiae Romanae, idem rex, sicut iam disposuerat, si in ipsum asperius ageretur, coniiceret in vincula et carcerem, ubi morte ipsa duriorem, miseram et brevem transigerent vitam.
7 Cum ergo regem hoc facturum esse persuasisset, obtinuit ad consolationem regis, et quasi suam et socii liberationem, quo facilius egrederentur, rescriptum apostolicum, quod tam vestram quam omnium fidelium mentes exulceravit. Sed impetrare non potuit, ut tollerentur litterae, quibus dominus papa reducit in memoriam regis, quod ei tam ex litteris eius, quam ex promissionibus nuntiorum data esset certa spes et fiducia pacis sub ea conditione, ut saepe dicto regi tantus exhiberetur honor.
8 Supplicatum est, ut in annum protenderetur haec dilatio, sed repulsae sunt preces, apostolico dicente nuntiis ipsis se in brevi revocaturum indulgentiam istam, nisi rex cum archiepiscopo cito fecerit pacem. Et quidem iam revocata est, nisi infra certum satisfecerit diem. Exinde enim liberum est archiepiscopo procedere de vigore litterarum, quas ipsum superius diximus impetrasse.
9 Inde est, quod cardinales de manibus regis elabi festinantius studuerunt. Nuntius supplebit caetera dicenda potius quam scribenda, ut et tu, cum omnia videris, provideas quomodo possis cautissime ambulare. Si quid autem adhuc emerserit, quod iam statutis praeiudicet, tibi, Deo propitiante, communicare non differam.
10 Regum pax sperabatur et tractabatur nuper, sed rex in tantam recidit contrarietatem, ut iam fere impossibilis videatur, licet neuter guerram velit. Profecto convenissent a multis diebus, nisi rex Angliae, rebus dispositis et compositis, aliquid novi semper conaretur adiicere. Itaque fere accidit, ut quantum procedere nititur, res in contrarium proposito pergat eventum, ut fiat retrogradus in agendis, qui praeter aequum et bonum molitur conventionis, et etiam iuris, non tam praecessor esse quam subversor. Apostolicae constitutionis rescripta, cum licuerit, quod quidem in brevi, Domino patrocinante, futurum est, tibi mittam, adiiciens si quid referendorum contigerit interim innovari.
11 Praeterieram quod minime reor esse praetereundum, scilicet dominum Ottonem paucis diebus, antequam recederet a rege, ipsum diligentius convenisse, ut pacem cum archiepiscopo reformaret. Ille vero respondit se pro amore domini papae et cardinalium permissurum, ut archiepiscopus in pace redeat ad sedem suam, et disponat Ecclesiae et rebus suis.
12 Et quia de consuetudinibus iurgia diutius protraxerunt, dixit se et liberos suos illis solis esse contentos, quas antecessores suos habuisse constiterit, iuramento centum hominum de Anglia, et centum de Normannia, et centum de Andegavia, et aliis terris suis. Si vero haec conditio pacis archiepiscopo displicuerit, se paratum esse dixit stare arbitrio trium episcoporum Angliae, et trium Cismarinorum, videlicet Rothomagensis, Baiocensis, et Cenomanensis.
13 Quod si nec istud suffecerit, domini papae iudicio stabit, eo salvo ut non exhaeredentur liberi eius. Nam in diebus suis facile sustinebit, ut dominus papa, quas voluerit, reprobet. Quaesitum est ab eo, quidnam archiepiscopo et suis facturus erat de restitutione, quae ab ipso petitur et debetur. At ille respondit, quia nihil, iurans multis et exquisitis iuramentis, quod omnia, quae inde perceperat, solis ecclesiis et etiam pauperibus erogavit. Sed hoc credat Iudaeus Apella, non ego.
14 Cardinalis autem subintulit, quod nisi alio utatur consilio, et cum Ecclesia Dei mitius agat, omnia districtius et citius quam credat, ab illo requirent Deus et Ecclesia eius. Et sic, accepta licentia, ab eo recessit. Deinde convenit eum Willelmus Papiensis eo fere modo, sed semen verbi eius cecidit in arenam. Facientes autem transitum per Christianissimum regem Franciae redierunt in gratiam eius, intervenientibus pactis, quae vobis harum baiulus intimabit. Pictavienses viriliter agunt, et confortantur, omnia longe lateque depopulantes in circuitu suo.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.71

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLX.AD HENRICUM WINTONIENSEM EPISCOPUM. <<<     >>> EPISTULA CCLXII.AD EUMDEM.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 261