Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLIX.AD RADULPHUM DE WINGRAM. [A. D. 1168.]
| 1 | Idem RADULPHO de Wingram. |
| 2 | Dedit tibi, dilectissime frater, ut audio, Dominus sacerdotio fungi, sed utinam promerearis habere laudem in nomine eius. Et quidem spes est, quod gratia quae tanti boni initium contulit, conferet incrementum, nec tantae exspectationis plantam Christus patietur arescere, qui hortum protectionis suae munimine conclusum excolere solitus est et rigare. Eras industrius inter conterraneos et coaetaneos tuos ante promotionem, et praesumendum est de misericordia Dei, quod iuxta Apostolum unctio eius te de omnibus expedientibus edocebit. |
| 3 | Omnia autem, quae magistra charitate fiunt, expediunt, quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, et oblectant animum. Quoniam hoc cuique sic arbitrii laxat habenas, ut agere liceat impune quod libeat. Haec ut mihi dicendi causa est, sic, tibi precor si tamen expedire credideris, ratio sit consiliis acquiescendi. Dominus tuus et pater tuus exsul et proscriptus pro libertate Ecclesiae cum Petro et aliis discipulis diutius laborans in remigando, iam per gratiam Dei detumescente procella suffragio fidei convalescens, ambulare videtur super aquas et portui appropinquare, si ei opem contuleris, et quasi in terram proiectum apprehenderis: funem, ut ex conscientia loquar, tibi et tuis utiliter providebis. Quod per te non potes, poteris fortasse per alium, et sic alieni meriti tibi reputabitur merces. |
| 4 | Nec est ut si tepueris, utaris publica excusatione, praetendens metum; tum quia, auctore Domino, suspectus non haberis; tum quia ubi libuerit, licitum est et facile sumptus fieri, quibus nullus insidiator assistat. Si voluntas adfuerit, scio tibi industriam non deesse. Nec hoc dixerim, vivit Dominus, ut mihi, cui gratia Dei ministrat necessaria, faciam quaestum, qui in ratione debiti et accepti nostratibus nondum communicavi, sed ut fraternae charitatis expleam munus. |
| 5 | Amicos enim colere est satius quam se in servitutem acceptis muneribus obligare. Valete. |