Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLVIII.AD WILLELMUM DE NORTHALLA. [A. D. 1168.]
| 1 | Idem WILLELMO de Nordhalla. |
| 2 | Sobrii moris est ut invalescente strepitu vir gravis silentium moderetur et verba; ut nec velit acclamare clamosis, nec garrientibus oggarire. Sed ingruente procella turbinis inter tonitrui corruscationes et fulgura fabulam recitare dementis est, et importuna narratio instar est musicae in luctu funeris ioculariam exercentis. |
| 3 | Licet ergo te dilexerim, et diligam prae consortibus fere omnibus quibus commilitabamus in curia: tamen invalescente tempestate calamum censui reprimendum, qui nunc detumescente procella in salutationis et congratulationis alloquium solutus est. Ecclesia namque ab oriente serenata est; et aquiloni iam dixit Spiritus ut recedat a terra vestra, cedens austro, qui virtutum producat flores, et charitatis opera perducat ad fructum. |
| 4 | Interim de te et aliis multis sollicitus per latorem praesentium, quid apud te agatur explorare decrevi, qui et te de statu meo (qui auctore Deo bonus est) poterit reddere certiorem: et per quem mihi quod placuerit poteris intimare. Adiicerem aliqua dicenda pro tua quidem utilitate, sed vereor ne sub praetextu profectus alieni, proprium viderer captare lucrum. |
| 5 | Nihil enim est praeter charitatem, quod ab amicis censeam exigendum, qui per gratiam Dei et veterum amicorum, satis abundo: et apostolum audio suadentem, nemini quidquam debeatis nisi ut invicem diligatis. Dominus Cantuariensis non sibi laborat, sed aliis, quia profectus eius Dei gloria erit, triumphus Ecclesiae, cleri totius liberatio. |
| 6 | Militat quidem publicae utilitati, sed adhuc stipendiis suis: imo quod nostratum ignominia est, gentis alienae. |