monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 301 > 257
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLVI.AD WALTERUM ROFFENSEM EPISCOPUM. <<<     >>> EPISTULA CCLVIII.AD WILLELMUM DE NORTHALLA.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLVII.AD MAGISTRUM RANDULPHUM LEXOVIENSEM. [A. D. 1168.]

1 Idem magistro RADULPHO Lexoviensi.
2 Quas referre non possum, nec proferre liberum est, habeo tibi, frater amantissime, gratias: et eas, Domino propitiante, tibi vel tuis rependam tempore suo. Non enim immemor sum, et quondam initae societatis, et devotionis in prosperis acceptae, et benedictionis exhibitae in adversis. Et quidem benedictionem pro benedictione tibi dabit Altissimus, cui familiare est pro gratia sua largiri gloriam: et clementiae suae dona reputare merentibus ad coronam.
3 Non est, amice, qui bonis eius gratuitis non utatur. Abutuntur quam plurimi praeventi a gratia, praecedentem sequuntur multi; sed electorum paucitas in exitu laboris quod fideliter optavit, feliciter assequitur, et in calce itineris coronatur. Soli enim perseverantes usque in finem, supernae vocationis bravium apprehendent. Tu ergo, dilectissime, persevera in eo quod coepisti: et qui benedictus Domini es et Christi sacerdos, imo et Christus inter filios patriarcharum qui super montem Garizin ad benedicendum constituti sunt, exsequere quod ordinatus es: benedicito frequenter, sed maxime domesticis fidei, consolare dispersos Israel, miserere pauperum, communica proscriptorum necessitatibus.
4 Et ut ab Apostolo didicisti, ministerium tuum imple, omnem quantaelibet difficultatis articulum, si de eo confidis expediet, qui Abrahae filium hostiam offerenti arietem substituit immolandum.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.69

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik