Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLVI.AD WALTERUM ROFFENSEM EPISCOPUM. [A. D. 1168.]
| 1 | Idem WALTERO Roffensi episcopo. |
| 2 | Quanta fide et devotione domino meo fratri vestro usque in finem et post finem carnis servierim, et vos si dignum ducitis potestis meminisse, et mundo notum est: mihique de benedictione quam recessurus quasi viaticum itineris et naulum saeculi contulit, confido quos in exsilio et proscriptione reperi, provenire successus. Nam et ipse fere moriens, ut ei nunc quod inspector et iudex cordium novit, fictitium nihil imponam, me consolari nisus est exhortans quatenus, ut coepisse videbar, in cultu honestatis et virtutis perseverarem, et capiti meo manum imponens, data benedictione me praecepit habere fiduciam, promittens quod si perseveravero, eatenus mihi proderit benedictio, ut nunquam opportunitatibus meis desit gratia Dei. Ego autem quasi de collata haereditate securus, et de tanti Patris confidens meritis, adhuc spero et iugiter sperabo, me prout merui ipsum habere patronum apud Deum, et per hoc gratiam eius mihi non defuturam. |
| 3 | Unde me vobis et vestris sic obnoxium fateor ut vobis in omnibus assistere debeam, quatenus vestram et meam decuerit honestatem. Teneor enim honori vestro et commodis providere, et propulsare incommoda. Et quia haec mihi ad praesens causa fuit scribendi, si credideritis expedire, mihi prout iustum est, fidem habeatis. Nam in fide quam fratri vestro debeo, ex animi conscientia fideliter, vobis utiliter loquor. |
| 4 | Dominus et Pater vester pro libertate Ecclesiae, et causa Dei exsul est et proscriptus, et multis coexsulibus oneratur. Si ei subveneritis, et conscientiam liberabitis, et cum liberum fuerit, quae cuiusque sint opera declarare, expedietis famam, et vobis et vestris prospicietis imposterum. Sed forte timetis regem, aut praetenditis paupertatem, et onera gentis vestrae. Certe Deus est homini praetimendus. |
| 5 | Et sumptus multos facitis praeter conscientiam regis et suorum, imo et familiarium vestrorum. Nescio enim quid de episcopo sentiam, cuius dextera ad pauperes non extenditur ignorante sinistra, et cuius omnia opera vulgi praeconio celebrantur: si vos urget pauperies, sane amicis indigentibus subveniunt pauperiores: si vestris vos onerantibus vultis esse prospectum, date operam, ut eis post dies vestros amicus aliquis reservetur. |
| 6 | Ecclesia per gratiam Dei in portu navigat: et satis indignum et probrosum erit in posterum meminisse, si, discipulis in remigando laborantibus, navigio Christi nullam tuleritis opem. Hoc dixerim, non quod Deo teste mihi, qui per gratiam Dei abundo, quaeram aliquid erogari: sed ut consulam vobis, et officium peragam debitae charitatis. |
| 7 | Haec quilibet interpretabitur ut volet; sed testis meus in coelo est, et conscius in excelso. Valete in Domino. |