monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 301 > 257 > 142 > 122 > 170 > 220 > 165 > 294 > 249 > 132 > 176 > 167 > 113 > 272 > 271 > 131 > 219 > 206 > 321 > 146 > 265 > 307 > 246 > 145 > 101 > 277 > 252 > 258 > 287 > 18 > 239 > 308 > 190 > 30 > 150 > 182 > 268 > 256 > 121 > 286 > 193 > 205 > 255
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLIV.AD MAGISTRUM LAURENTIUM. <<<     >>> EPISTULA CCLVI.AD WALTERUM ROFFENSEM EPISCOPUM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLV.AD MAGISTRUM OSBERTUM DE FAVRESHAM. [A. D. 1168.]

1 Idem magistro OSBERTO de Favresham.
2 Lator praesentium alumnus tuus est, cui si distuleris subvenire, notam ingratitudinis incurres apud homines et forte non eris excusabilis apud Deum. Neque necesse est beneficiorum quae tibi contulit pater eius nunc historiam texere, quia dum sani capitis fueris, nunquam excident a memoria tua. Chirurgicos quidem duriores et inhumanos audieram. Sed aliud medicorum genus mansuetos et mites humanitati operam dare: non humanitati dico generandorum carnaliter hominum; sed qua mollius tractantur aegri, qui compatiuntur infirmis, qua consuetum est homines ingentibus subvenire.
3 Philosophi namque diffiniunt humanitatem esse virtutem quae consistit in miserationis affectu, quam prae caeteris virtutibus, et prae caeteris animalibus homo a parentibus, gratia videlicet et natura dotem accepit. Mihi si quid forte peterem, et si magnum esset, credo daturus eras. Huic ergo, quaeso, facias unde tibi et mihi debeat gratulari: et ego mihi personaliter impensum multipliciter tibi ad gratiam reputabo.
4 Nec te tantis precibus onerarem, nisi ex ante visis confiderem te operam tuam et impensam utiliter collocare. Ei aliqua de mandato meo gerenda sunt quae tibi communicabit. In quibus precor (quo fiant commodius) eum adiuves exsequendis. Et, si personam tuam in aliquo videris necessariam, quatenus tutum fuerit, adesto negotiis. Valete.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.69

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik