monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 301 > 257 > 142 > 122 > 170 > 220 > 165 > 294 > 249 > 132 > 176 > 167 > 113 > 272 > 271 > 131 > 219 > 206 > 321 > 146 > 265 > 307 > 246 > 145 > 101 > 277 > 252 > 258 > 287 > 18 > 239 > 308 > 190 > 30 > 150 > 182 > 268 > 256 > 121 > 286 > 193 > 205 > 255 > 105 > 110 > 154 > 227 > 247 > 254
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLIII.AD ROBERTUM VICE-ARCHID. CANTUAR. <<<     >>> EPISTULA CCLV.AD MAGISTRUM OSBERTUM DE FAVRESHAM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLIV.AD MAGISTRUM LAURENTIUM. [A. D. 1168.]

1 Idem magistro LAURENTIO.
2 De munere vestro charo et glorioso, quod mihi per communem amicum nostrum magistrum scholarum transmisistis, liberalitati vestrae gratias ago, desiderans ut ei quandoque valeam, prout gestit animus respondere. Et spero quod, per gratiam Dei, nobis in brevi dabitur opportunitas invicem obsequendi, quia iam conteritur caput schismatis, et quae ei cohaeserunt, imo in stercore suo computruerunt membra, necesse est comperire.
3 Nam quo magis insaniunt, eo ruinam suam citius et vicinius indicant imminere. Morbus cum in summo est, properat in defectum, et, si peritus est artifex, causa cognita facilius curat. Caeterum medicus Ecclesiae qui medetur infirmitatibus nostris, et vulnera sanat nunc cauterio, nunc fomentis, miscuit potionem, quae propinabitur filius Babylonis, ut inebrientur et corruant, et vasa transmigrationis redire patiantur ad cultum Dei sui.
4 Nec moveamini ad desolationem, si publici languoris impetus Pictaviam nunc infestat. Quia sic frequens est morbos crudescere sanitate vicina. Movebor autem si dominus Pictaviensis ad alicuius preces clavum refigat in oculum, latusque sagitta perforet irrevocabili, et compedibus vinciat pedes, si eum semel quocunque beneficio Dei contingat liberari.
5 Utinam meminerit quia primo decipi incommodum est, secundo stultum, tertio turpe. Nam et Phoebum poenituit munus sine nomine petitum concessisse vel filio: sera tamen poenitentia, cum coelum suum tradidisset incautius perurendum. Si Eritius a sede ipsius avulsus fuerit, quaerat in quo mollius sedeatur. Oculum non quaerat caecum qui curare debuerat lippientem.
6 Satius est ut vobis archidiaconatum tribuat, quam alicui iuris ignaro et religionis inimico. Si cum ipso fueritis, et poteritis, ut arbitror, praecavere. Valete et omnes vestri.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.69

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik