Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLIII.AD ROBERTUM VICE-ARCHID. CANTUAR. [A. D. 1168.]
| 1 | Idem ROBERTO vice-archid. Cantuar. |
| 2 | Doctissimi viri sententia est verba accipienda esse ex sensu ex quo fiunt, non ex sensu quem faciunt: quam si secutus fueris, mea interpretaberis ex charitate. Quia si loquendo insipiens factus sum, charitas me coegit. Potueram enim silere qui non conveniebar verbo, nec invitabar obsequio, nec iniuriis provocabar, nisi tibi quem diligo viderem periculum imminere. |
| 3 | Dominus enim Cantuariensis multa proponit contra te, iuste ut asserit, quia et in proprias ecclesias eius, et in homines diceris multa praesumere, et cum excommunicatis suis, qui iuris exsecutor esse debueras, palam communicare, et ubi clerici ad redemptionem compelluntur, adhibere consensum vel dissimulationem, et, quod gravius est, ad participium non tam lucri quam sceleris. |
| 4 | Neque enim absoluti sunt impoenitentes perseverantes in scelere et voluntate peccandi. Hoc namque conferre nec cardinalis nec apostolicus poterit. Sensisses autem indignationis eius aculeos, nisi aliquis amicorum tuorum dato consilio obstitisset. Quae si a te moleste accepta esse cognovero, de te apud illum et apud te de caetero silebo. Non longas, credas, solis regibus esse manus: (Ovid.) sunt enim et pontificibus longiores. Dominus Cantuar. sicut pro sua, ita pro tua et totius Ecclesiae dimicat libertate, quem persequi pro tali causa crimen idololatriae est. Valete. |