Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLII.AD RICARDUM PRIOREM DE DOVORIA. [A. D. 1168.]
| 1 | Idem RICARDO priori de Dovura. |
| 2 | Facies coeli serenatur ab oriente, caput schismatis in aquilone conteritur, ei membra languentia contabescunt, dolent latera, squammae solvuntur, ut spiraculum per eas possit incedere. Et iam in occidente suos iustitiae sol radios vibrat: unde in brevi pax Ecclesiae speratur adfutura, ut possimus amicis solvere gratiarum debitas actiones. |
| 3 | Et quidem, amice dilectissime, ego me tibi profiteor debitorem ad tuum ubi et quando potero promptus obsequium. Ergo si res ex liberalitate videtur abesse, tibi ex ea servum adesse memineris, obtinente eo quod regulariter proditum est quia, beneficium accipere est vendere libertatem. Sed quid dico singulariter servum, cum me et meos qui intermeant hoc iure teneas obligatos? |
| 4 | Horum meminisse iuvabit, cum ille, auctore Deo, evicerit Ecclesiae libertatem: qui nunc (quod nostra tum perpetua ignominia est) torcular solus calcat, et de gente sua, Ecclesia scilicet Anglicana, comitem vix invenit. |