monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 281 > 166 > 329 > 280 > 162 > 285 > 236 > 237 > 111 > 194 > 295 > 178 > 103 > 11 > 251
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCL.AD ROBERTUM FILIUM AEGIDIAE. <<<     >>> EPISTULA CCLII.AD RICARDUM PRIOREM DE DOVORIA.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLI.AD RANDULPHUM DE ARUNDEL. [A. D. 1168.]

1 Idem RANDULPHO de Arundel monacho Cantuar.
2 Quod hactenus tibi non scripsi, ratio ex causa duplici, si tamen intueri placeat, in absoluto est. Primo quod ignorabam an reverentiae tuae placeret parvitatis meae scripta suscipere, qui proscriptus eram violentia publicae potestatis, et talis habebar a plerisque pro causa Domini, qualis ab haereticis schismaticis et excommunicatis denominabar.
3 Sunt enim homines temporalium amatores quos non aetas dicernit aut sexus, non titulus professionis, non gradus ordinis, non eminentia dignitatis, non fortunae conditio, non naturae fere in omnia creata dominantis impulsus, non insigne habitus aut qualitas vestis excipit, sed sola evidentia meritorum, qui adeo verentur potestates, ut nisi ab eis venia impetrata, nec cum ipsa salute audeant vel solius verbi habere commercium.
4 Et quidem verbum Dei, salutis commercium est; quod utique protestari non audent coram hominibus, sed impugnare praesumunt publice confidenter. Deinde nesciebam et si personam meam, in eo quod Ecclesiam Cant. semper amavi, et ut multis constat, ei in multis patienter profuit a te, sicut ab aliis quos promerueram, amari confiderem, quid de causa suscepta sentires, et an votis et favore velles assistere cum turbis et principibus sacerdotum eis qui Christum Domini persequuntur, an exspectare nobiscum, (Catholicae Ecclesiae filiis dico) regnum Dei.
5 Ex quo autem mihi de sinceritate tua constitit, te per illos quorum mihi fides in Domino fuerat explorata, non distuli salutare, paratus habere tecum prout decreveris verbi obsequiique commercium. Nam ab Apostolo didici, quia verbum Domini non est alligatum. Certe nec charitas, quoniam fortis est ut mors: et sicubi non simulatoria, sed vera est, ab exhibitione officii cohiberi non potest, otii torporem nescit, et sui convincit veram esse substantiam non verbo vel lingua, sed opere et veritate. Et tua quidem, quam ad Ecclesiam habes, ex eo perspicua est, quod ipsum operose et efficaciter excusasti, ex contingentibus, quatenus causae genus admittebat, nihil omittens.
6 Sed vester ille Manerius, cui forte inde congruum nomen, quod mane ruens in praecipitium tendit, datum est, nec apud nos, nec apud posteros habebitur excusatus, qui silvis et saltibus peragratis, summo surgens diluculo curialium venaticam exercuit in Patrem et dominum innocentem, cum tamen pelle cervina nondum esset indutus, nec expositus ad praedam divino nutu.
7 In se poeticum scommatice poterat retorquere: Actaeon ego sum: dominum cognoscite vestrum. (Ovid.) Et in venatores huiusmodi evangelicam loedoriam quam in Iudaeos Christus intorsit. 'Multa bona opera operatus sum vobis a Patre meo propter quod horum me vultis occidere?' Ille tamen habet ecclesiam suam et habebit amodo excusatam, si tamen rei exitus scripti tui fidem corroboraverit.
8 Nam arbor cognoscitur ex fructu suo, et opera singulorum eis testimonium reddunt maius Ioanne. Sunt tamen inter vos tenentes doctrinam Balaam, excommunicatorum complices, et auctores erroris, quorum merito, quod Deus avertat, timendum est, ne tota Ecclesia labem contrahat et maculam famae. Non enim, ut nosti, dicunt insidiatores: 'Hoc fecit ille vel ille' sed: 'Hoc faciunt monachi Cantuar. aut monachus.' Qualibus fabula est nunc in partibus cismarinis de praedicto Manerio, cuius nomen celebre est ex causa criminis, quod virtute non potuerat promereri? Quod si ei falso imponitur, non me, sed cardinales accuset, qui de ipsius appellatione scripserunt. Valete.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.67

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik