Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCL.AD ROBERTUM FILIUM AEGIDIAE. [A. D. 1168.]
| 1 | Idem ROBERTO filio Egidiae. |
| 2 | Magnum, frater, est quod praerogativa exigit sacerdotis, sed gratia Dei est quae maxima largiri consuevit: sine ea nihil potest humana fragilitas, et per eam quaevis infirmitas ad quantumlibet grandia convalescit, ut, exigente necessitate vel utilitate, saliat sicut cervus claudus, et eloquens sit lingua mutorum. In eam ergo te proiicias totum, et ut obtineas profectum in illa studiosius elabora. |
| 3 | Nam sicut indigentes praevenire, sic negligentes deserere consuevit. Non est, frater, damnum dispendiosius quam si quis a gratia excidat: et ut nosti iactura turpissima est quae per negligentiam fit. Omnes ethici tam nostri quam ethnici negligentiam conantur excutere, ut et Cato, qui a teneris medullis ebibitur, quatenus animo firmius cohaereat, filio dixit: 'Custodi rem tuam. |
| 4 | ' Et Salomon praecepit nos imitari formicam qui aestate colligit unde vivat in hieme. Quid autem magis est nostrum quam gratia, id est munus Dei? Dicitur enim gratia quasi gratis data. Huius acerrima impugnatrix est negligentia quam patribusfamilias saepe ingerit genus daemonii, quod non eiicitur nisi in oratione et ieiunio. |
| 5 | Tu cum decreveris adversus hoc poteris ieiunare, sed sine intermissione orabis: non quidem utens verbis sapientium huius mundi, qui fere dicunt: Pulchra Laverna, Da mihi fallere, da sanctum iustumque videri: (Hor. Ep. 1,16,60.) sed evangelicis quibus ad Patrem usus est Filius dicens: Non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi [Ioan. XVII, 9], et aliis convenientibus huic causae. |
| 6 | Sed adhuc excellentissimam omnium viam, fraternam dicit et docet Apostolus charitatem, qua te convincit incedere proscriptorum commemoratio fratrum. Et cum fraterna commendatur, non excluditur ut opinor, sororina. Valete. |