monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 301 > 257 > 142 > 122 > 170 > 220 > 165 > 294 > 249
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXLVIII.AD EUMDEM. <<<     >>> EPISTULA CCL.AD ROBERTUM FILIUM AEGIDIAE.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXLIX.AD BALDWINUM ARCHIDIACONUM EXONIENSEM. [A. D. 1168.]

1 Idem BALDEWINO archidiacono.
2 Etsi parvitas mea ad dignas gratiarum non sufficiat actiones, opinioni tamen praeiudicium faciam, si de taciturnitatis merito praesumatur me beneficiorum esse immemorem, et vicem referendi in officiis amicitiae deesse voluntatem. Ubi ergo facultas suspenditur voluntatis, par est, ut voluntas cumulata charitate, et gratia suppleat inhibitae facultatis officium.
3 Si enim verum est quod nulli dubium est verum esse, quia toties experti sumus fidem habendam esse proverbio: Nitimur in vetitum semper, cupimusque negatum. (Ovid. Am. 3, 4, 17.) probabiliter coniici poterit me quo magis inhibeor et arceor ab amicis, eo amplius ad amicitiae officia rependenda, et ardentius incitari.
4 Si mihi non credis, consule amatores: et, si perfecte vis instrui, disce vel nunc quod te hactenus arbitror ignorare. Te mulieres fidelissime perdocebunt quanta sint prohibiti amoris incendia. Et, si adhuc perfectius desideras erudiri, te tibi commissi docere poterunt sacerdotes. Ago ergo devotione quae cohiberi non potest amplissimas gratias, certus quod qui calicem aquae frigidae remunerat praemiis sempiternis, et hic tibi iuxta fidem Evangelii centuplum reddet, et in futuro pietatis merita coronabit.
5 Et quidem spes est quod procella quae tandiu collisit Ecclesiam, serenabitur in brevi: et qui eam turbaverunt ab aquilone et occidente, iam videntur in illius iudicio conveniri qui potentes potenter punit, et aufert spiritum principum. Iam qui ab Italia proscripti fuerant redierunt: schismaticus exaugustus turpiter et ignominiose perturbatus, fugatus et exclusus est a Lumbardis, in transitu suam turbavit Burgundiam: Alemanniam totam reperit turbatam, ut ei iam videatur promeritum praecipitium imminere, Quid ergo superest a Domino exspectandum, nisi ut et ei compereant latera sua: et quos complices habuit in errore, comites habeat in ruina.
6 Nam et in Rithmachia ludentium hoc indicat iocus ubi quoties aufertur pyramis intercepta, toties concidunt latera eius. Nonne harum pyramidum instar habent saeculi potestates, et quaelibet amplae domus, ubi quasi corporis membra capiti suo concurrunt, qui de illius viribus contra Dominum intumuerant, et in Christi pauperes saeviebant. Profecto coelum et terra transibunt, sed non verba Domini.
7 Ergo et qui nunc praedator est, erit et ipse in praedam: et qui sine misericordia iudicat, sine misericordia condemnabitur: et cum perverso pervertetur et Deus, et per quae peccavit quis, per haec et punietur: et pro iustitia patientibus verae beatitudinis dabitur consolatio. Hoc utique probabilius, quam ut coelum et terra transeant, quia evidentior assistit ratio aequitatis, sed non verius, quia utrumque Dei decretum est, et integritas fidei. Valete.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.68

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik