Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXLVIII.AD EUMDEM. [A. D. 1168.]
| 1 | WILLELMO subpriori Cantiae. |
| 2 | Asseris, ut ex litteris, quas magistro Radulpho misisti, coniicio, quod reprehensio mea vel declamatio facile poterit confutari, quia factum, quod arguebam, non eo quo expositum fuerat processit modo: et utinam ego potius erraverim in facto exponendo, quam Ecclesia in committendo. Sitis igitur probabiliter excusati, dum tamen innocentia de meritis operum, quam de persuasibilibus humanae sapientiae verbis potius elucescat. |
| 3 | Interim vos archiepiscopus habebit excusatos, nisi vos accusent opera vestra. Scio enim (quantum licet homini de homine iudicare) quod universitatis vestrae profectum diligit et honorem, et affectione maiori singulos amplecteretur, nisi essent et aliqui inter vos qui serenitatem eius pravis suggestionibus adversus alios incitarent. |
| 4 | Utuntur enim ad hoc ministerio quorumdam nugatorum, quibus interdum patet accessus, ut auribus eius possint venena suae vel alienae malitiae instillare: ipse tamen frequentissime contemnit talia: et si interdum sed ad horam non possit non moveri: parcat illis Deus et ad studia dirigat meliora. Quia ergo te (quod ex invidia provenire non dubito) prae caeteris insectantur, custodi innocentiam tuam, et in his quae vice prioris egeris palam operare, ut fratrum tuorum testimonio contra aemulos tua sinceritas convalescat. |
| 5 | Nunc autem tibi de novo imputatur, quod ecclesiam quamdam donari feceris, et charta Ecclesiae confirmari cuidam excommunicato, nepoti scilicet Randulphi de Broc, quem nullus ambigit anathemate condemnatum. Et scias quod dominus Willelmus cardinalis mihi confessus est se non praecepisse ut aliquis excommunicatorum vestrorum absolveretur, nisi ante dimissis possessionibus ecclesiarum, et iuramento secundum morem Ecclesiae praestito de restituendis ablatis, et condigna satisfactione exhibenda. |
| 6 | Debent etiam qui detrahunt tibi, quod defuncti prioris thesauros occupasti, et ordinem plus iusto et solito resolvi promittis, in his tamen omnibus nondum aversus est animus archiepiscopi, a te operum exspectans testimonium. Partes tuas et Ecclesiae, quantum Deus donaverit, tuebor ut proprias: imo sicut inspector cordium novit, maiorem his operam dedi, et dare paratus sum. |
| 7 | Hoc ab eo impetrare non potui ut episcopo Roffensi vel alii de officio suo quidquam committat. Sed et si quis se immiscuerit non feret patienter. Vale post Odonem, et saluta amicos nostros memor mihi utiliter epistularum Hieronymi. |