monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 301 > 257 > 142 > 122 > 170 > 220 > 165 > 294 > 249 > 132 > 176 > 167 > 113 > 272 > 271 > 131 > 219 > 206 > 321 > 146 > 265 > 307 > 246 > 145 > 101 > 277 > 252 > 258 > 287 > 18 > 239 > 308 > 190 > 30 > 150 > 182 > 268 > 256 > 121 > 286 > 193 > 205 > 255 > 105 > 110 > 154 > 227 > 247
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXLVI.AD MAGISTRUM LOMBARDUM. (A. D. 1168. Mense Iun.) <<<     >>> EPISTULA CCXLVIII.AD EUMDEM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXLVII.AD WILLELMUM BRITONEM SUBPRIOREM CANTUARIENSEM. [A. D. 1168.]

1 Suo BRITONI amicorum suorum minimus, salutem, et Dei gerere salubriter in futura praescriptum.
2 Audiens tibi molestam mearum esse frequentiam litterarum, calamum diu suspendi, decreveramque me non ultra novorum relationibus tuam perturbare quietem. Sed cum tam ex relatione Osberti mei, quam ex attestatione latoris praesentium me falsa suggestione circumventum fuisse cognoverim, ecce muto propositum, scripturus de caetero cum fuerit opportunum, ea tamen moderatione, ut ex frequentia scriptitandi nimia molestus esse non debeam. Neque enim me scribendi cacoethes sic impatienter exagitat, ut calamum nequam continere, sed ingeram invitis auribus, quod fastidiosus auditor de rimoso pectore iuste suspicetur effusum.
3 Tu vero, prout ex charitate prodeuntia scripta recepeperis, aut stylum refrenabis, intra quos moderationis limites voles, aut fidei et amicitiae stimulis affectum diligentis etiam non amantis in verba coges erumpere. Nam ut tam vero quam vulgato proverbio tritum est: 'Probatio dilectionis, exhibitio est operis.
4 ' Sed vereor ne praesenti scripto mihi proveniat quod cavebam, scilicet ne vera dicens, amicis aurium teneritudine laborantibus, eorumdem iactura pericliter: Nam quid opus teneras mordaci rodere ferro Auriculas? (Pers. 1, 121. Id. 2, 30; LUCRET. IV, 595.) Dicam tamen quod debetur officio, etsi virtuti successum non tam fortuna praereptura sit, quam rationem subvertens opinionis fallacia.
5 Saepe quidem monui, nec a memoria tua debuerat excidisse, ut operam dares et diligentiam, quatenus Ecclesia Cantuariensis, tum contemplatione Dei, tum propriae honestatis intuitu, aliquam consolationem impenderet patri, pro iustitia et libertate Ecclesiae exsulanti. Me ventis verba dedisse, res indicat, et in contrarium eventum, si multorum assertioni credendum est, vota cesserunt.
6 Quoties enim mandatum domini papae ad ecclesiam vestram dirigitur, quoties de utilitate archiepiscopi sermo est inter vos, statim ad excommunicatum illum, qui Ecclesiae incubat, currit delatio, relatio destinatur ad regem, apostolicus accusatur, et sub praetextu publicae potestatis contrahitur impietatis occasio, et quasi necessitas delinquendi. Nonne ob hanc causam relegatus est Radulphus de Arundel, quia in capitulo, solis assistentibus Ecclesiae filiis uterinis, et quodammodo intimis visceribus cordis, Ecclesiae Anglorum litteras apostolicas ausus est praesentare?
7 Liberi, inquit, etiam gentium lex, parentes alant, aut vinciantur. Et haec utique, sicut melius nosti, sanctione utriusque Testamenti firmatur. Unde colligitur, cum Patrem habeatis egentem, quod ei debetis alimenta, aut vobis a Deo debentur vincula. Quis enim sani capitis homines credat, qui patris pro tam sincera causa sine compassionis officio videant, imo, quod a multis dicitur, et rideant exsilium, proscriptionem, et egestatem?
8 Animus tamen eius, quod multi mirantur, a vobis alienatus non est, sed per tela, et per ignes, et ultimae vitae discrimina vobis salutis, honoris, et gloriae thesauros congerit, quibus, auctore Deo, Britannorum mater in Christo triumphabit in brevi gloriosa, plus quam fuerit unquam in diebus antiquis. Nunquid solus Radulphus fidelis erat domino papae, et devotus archiepiscopo?
9 Nunquid provinciarum princeps in Christi sui passione clamavit: 'Non habemus patrem animarum et pastorem, nisi Caesarem?' Ergo, quaeso, dilecte mi, dum tempus est, moram redime, et persuade fratribus, qui futuri sunt socii consolationum, ut communicent paternis angustiis, ne tandem poeniteat eos, et pudeat solos se per inhumanitatem excepisse a tribulatione communi, quae est in Christo.
10 Auctore Deo, navigamus in portu, et post tristia Sabbata felix irradiat dies. Lege rescripta quae tibi mittuntur, attende verbis quae nondum licitum est publicari, quorum aliqua non nisi tibi, et Oddoni soli, etiam sub assertione religionis arctatis, communicare fas est. His auditis, consilio utere, nec suspiceris, quod mihi quidquam petam, qui gratias ago Deo, qui me sibi fere soli in ratione dati et accepti voluit obligari. Valete.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.64

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXLVI.AD MAGISTRUM LOMBARDUM. (A. D. 1168. Mense Iun.) <<<     >>> EPISTULA CCXLVIII.AD EUMDEM.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 301 > 257 > 142 > 122 > 170 > 220 > 165 > 294 > 249 > 132 > 176 > 167 > 113 > 272 > 271 > 131 > 219 > 206 > 321 > 146 > 265 > 307 > 246 > 145 > 101 > 277 > 252 > 258 > 287 > 18 > 239 > 308 > 190 > 30 > 150 > 182 > 268 > 256 > 121 > 286 > 193 > 205 > 255 > 105 > 110 > 154 > 227 > 247