Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXLVI.AD MAGISTRUM LOMBARDUM. (A. D. 1168. Mense Iun.)
| 1 | Idem magistro LOMBARDO. |
| 2 | Obligationis inter nos contractae non immemor, quae in regum colloquio gesta sunt, quanta possum brevitate perstringo, et quem fructum ibi consecutus sit dominus Cantuariensis, quem, ut nostis, de mandato regis Angliae illuc Flandriae traxerat comes. Cum ad loca destinata ad colloquia reges accederent, Eudo Britonum comes, et Rolandus Dinaniensis, multas et graves de rege Angliae apud regem Christianissimum querelas deposuerunt. |
| 3 | Sed Eudo specialiter deploravit, quod filiam eius virginem, quam illi pacis obsidem dederat, impraegnavit ut proditor, ut adulter, ut incestus. Rex enim et uxor Eudonis de duabus sororibus nati sunt. Pictavienses videlicet Engolismenses, et Marchiae comes, et vicecomes Toarensis, et Robertus de Silli, et Gaufredus de Liziniaco, et Heimericus de Rancone, et abbas Carrofii exegerunt, ut eis resarcirentur damna, quae rex Angliae et sui post treugam illis intulerant. |
| 4 | Abbas enim monasterium suum ad ius regis Franciae a tempore Caroli magni, qui illud fundavit, pertinere dicebat. Post multas autem disceptationes hinc inde habitas, promisit rex Angliae se Pictaviensibus ablata redditurum, sed monasterio nequaquam, quia suum erat et domini papae. Tandem tamen dixit se non pro iure regis Francorum, sed pro amore Dei, et comitis Flandriae, et domini Willelmi cardinalis, abbati restituturum, si quid de suo habuerat. |
| 5 | Rex vero Francorum, cum audisset ibi cardinalem esse in consilio regis Angliae, motus est dicens, se non meruisse ab Ecclesia Romana, ut cardinalis, sicut semper hactenus fecerat, foveret hostes suos, et se non recepturum hac vice quidquam pro amore comitis vel cardinalis, sed pro iure suo, si rex Angliae vellet. Quod cum ille refutasset, omnino submonuit eum rex Franciae per fidem qua se obligaverat, ut accederet ad fluvium, ubi ex condicto colloquium esse debuit, a quo per duos dies remotus manserat duarum spatio leucarum, sed ille non acquievit. |
| 6 | Rex vero Francorum, cum fere usque ad vesperam exspectasset, transivit flumen, et ex altera parte residens lavavit manus suas, et bibit coram omnibus protestatus se fidem pactionis implevisse, et sic dimisit comitem Flandrensem, et alios proceres, exspectans ibi cum paucis usque ad crepusculum. |
| 7 | Miserat autem ad alium regem nuntios, qui illum submonerent, ut satisfaceret de fide laesa. Quo audito, ille detentis nuntiis secum, cum multitudine militum loricatorum et galeatorum armatus venit ad flumen, nec nuntios permisit ut praecederent, et regem praemonerent. Franci videntes hoc arma corripuerunt, sed nox non permisit ut convenirent, et sic rex Angliae reversus est. |
| 8 | Prosecuti sunt eum comites Robertus frater regis, et Stephanus frater comitis Henrici, quibus admodum supplicavit, ut persuaderent regi, ne ipsum compelleret confugere ad hostes regni Franciae, et multam in verbis praetendebat humilitatem. Die vero sequenti misit Carnotum nuntios suos, ut regem inclinarent ad pacem, aut comitem Flandriae submonerent per fidem, qua se obligaverat, ut veniret in deditionem regis Angliae, sed rex Francorum se cum eo pacem habiturum negavit, antequam eis satisfaciat et regno, de hoc quod armatus, et fere de noctu sic in eum irruerat, nec tamen unum de Francia movere poterat de loco suo. |
| 9 | Adiecit autem se paratum ostendere, vel in marchia, vel in curia comitis Flandriae, quod et ipsum comitem, et alios, qui intercesserant ex parte sua, liberaverat ab obligatione. Nuntii vero regis Angliae ex adverso responderunt regem suum ostensurum in curia imperatoris, vel regum, Navariensis, aut Aragonensis scilicet, quibus filias suas dare disponit, quod ipse fidem servaverat, et comes Flandriae, et alii intercessores Franciae fidem laeserant, et interim petebantur induciae, sed non sunt exauditi. Sic autem ad propria singuli redierunt. Huic colloquio interfuerunt Britones, et Pictavi, et nuntii regis Scotiae, et regum Walliae, regi Francorum auxilium promittentes, et obsides offerentes, et recesserunt obligati, similiter et proceres Guasconiae. |
| 10 | Soluto regum colloquio, ne latere posset, quomodo rex Angliae de domino papa, et Ecclesia Romana triumphaverat, et ut dominus Cantuariensis fieret opprobrium hominum, et abiectio plebis, et sui omnes, litteras domini papae, quibus dedit ei impunitatem peccandi, transcribi fecit, et ad utriusque regni ecclesias, et personas destinari. Gloriatus est etiam se tales amicos habere in curia, qui omnes conatus archiepiscopi Cantuariensis evacuabunt, et ita seduli sunt in promovendis negotiis eius, ut nec unam petitionem porrigere possit, vel aliquid impetrare, quod per amicos non mittatur ad ipsum. |
| 11 | Scimus et nomina eorum, quorum consilio utitur, et quid nuper egerunt in curia, ut causa Dei, et pauperes Christi vili pretio venderentur. Neque enim fuit multitudo in commutationibus eorum. Nunquam fuissent illae unciae auri, quibus impulsi sunt ut caderent, quos Ecclesiae columnas oportuerat esse. Adeoque de triumpho suo elatus est rex, ut in domo sua taceri non possit, qui cardinales de illo pestifero et infami auro nihil acceperint, quive procuraverint quomodo dispensaretur aliis plus, aliis minus, secundum quod magis aut minus promeruerant ad iustitiae subversionem. Nuntius domini Ioannis Neapolitani, quod regem Francorum non latuit, a castris eius, cum essemus apud Montem Mirabilem, transivit ad regem Angliae et quosdam alios Ecclesiae persecutores. |
| 12 | Viri religiosi, qui stant cum rege Angliae, quando audierunt praefatas litteras, doluerunt supra modum, et imprecati sunt Ioanni Neapolitano, et Ioanni Ioannis et Pauli, qui dicebantur seduxisse dominum papam. Magister Gaufredus Pictaviensis, clericus domini Willelmi cardinalis, non consensit consilio, et actibus nuntiorum regis, quoniam exspectat et ipse regnum Dei. |
| 13 | Sed palam protestatus est, illos esse periuros, et anathemate condemnatos, quia iuraverant illud mandatum domini papae secretum fore, eisque in virtute obedientiae, et sub anathemate iniunxerat dominus papa, ut celaretur. Illi vero, ut nos contemptibiles omnibus redderent, et subtraherent solatia amicorum, quasi de pace nostra desperantium, cum rege suo triumphos suae malitiae praeconantur, de confusione Ecclesiae gloriantes. Utinam sint aures cardinalium ad ora Francorum, quibus occasione verbi huius in proverbium vertitur: 'Quod Ecclesiae principes infideles sunt socii furum. |
| 14 | ' Permittunt enim et praestant auctoritatem persecutoribus Ecclesiae concutere, spoliare et depraedari patrimonium crucifixi ad nefarii lucri participationem. Utinam Christianissimum regem audiretis et vos, quem timeo de caetero revocari non posse, quin ad preces imperatoris inter liberos eorum matrimonium contrahatur. |
| 15 | Hoc enim procurat comes Henricus, et sperat se voti compotem fore. De caetero nunc, quaeso, appareat industria, et diligentia vestra, et dominus papa quod iusti iudicis est exsequatur. Absolvat innocentem, qui sine exemplo ligatus est, et condemnet impium, qui se persequendi Ecclesiam toti mundo praebet exemplum. Agite etiam, ut Eboracensi archiepiscopo praecipiatur, quatenus Ecclesiae Cantuariensi, quae tot et tantis oppressionibus diu fracta est, obedientiam et subiectionem exhibeat. |