monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 273 > 8 > 245
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXLIVAD BALDWINUM EXONIENSEM ARCHIDIACONUM. <<<     >>> EPISTULA CCXLVI.AD MAGISTRUM LOMBARDUM. (A. D. 1168. Mense Iun.)

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXLV.AD IOANNEM PICTAV. EPISC. [A. D. 1168]

1 IOANNI Pictav. episc., I. S.
2 Beneficia saepe conferuntur invitis: et eum, qui in suam perniciem properat, revocare charitas consuevit. Quod utinam rex Angliae salubriter experiatur! Debitores enim eius sumus: et uterque nostrum si fieri posset, ei debet ex multis causis (quas enumerare longum est) ea quae ad salutem pertinent et honorem diligentissime providere, et quantum libet detrectantem revocare ab his quae salutis dispendium offerunt.
3 Quis enim non doleat tantum principem et Ecclesiae Dei tam necessarium in eo fortunae calculo esse positum ut, impellente consilio reproborum, in suam et liberorum suorum (quam Deus avertat!) subversionem totus praeceps currere videatur? Ex quo enim Ecclesiam Dei (quod sine dolore et gemitu nec dicere, nec meminisse possum) vexare coepit, et proscribere innocentes, statim excitavit ei Deus hostes undique, et tantam vexationem, ut vix sedari possit aetate nostra.
4 Locus hic nimis conspicuus est, patens undique a Britanniarum extremis finibus usque ad novissimos terminos Galliarum. Ergo in eo diutius immorari nec oportet, nec expedit. Fredericus ille schismaticus insignis, dum in Ecclesiam malitiosius et crudelius saevit, factus est ex-Augustus, et eo perductus est, ut iam optaverit Italiam perdidisse, quam retinere non potest.
5 Timeo ne praefatus rex ambulans in viis eius, exitum (quod Deus impediat!) similem consequatur. Profecto mirum est quod nullus religiosorum ei denuntiat tanta pericula imminere. Quid faciunt nunc illi Grandimontani, quos ille adeo diligere consuevit et venerari? ubi nunc Fontis Ebraudi fides et fervor in Domino? Certe confido quod si ille Ecclesiae pacem reddiderit, et recesserit a via mala, propitiabitur illi Deus, et impendentia pericula transferet a domo eius.
6 Nam et Achab, quia reveritus est faciem Domini, divinae comminationis flagella declinavit. Scriptum quoque memini quod in Proverbiis legitur: Cum placuerint Domino viae hominis, inimicos quoque eius convertet ad pacem [Prov. XVI]. Si ergo expedire credideritis, precor attentius quatenus procuretis, ut sancti illi Grandimontani, vel alii quos audire benignius consuevit, eum statuant contra faciem suam, commonentes redire ad cor et declinare a vestigiis Frederici, ne Domino irascente tyrannum quem habuit in culpa praeambulum, praevium habeat in ruina.
7 Nec desistant, si obdurescit ad preces, si irascitur ad commonitiones: meminerint potius illud Catonianum: Cumque mones aliquem, nec se velit ipse moneri, Si tibi sit charus, noli desistere coeptis. Si vero sapiat, audiet illos, et per se ipsum cum domino Cantuariensi faciet pacem, nec mediante Romano pontifice, nec rege Franciae, nec opera cardinalium, nec aliquo praeter illum qui medius est, ubicunque duo vel tres congregantur in nomine eius.
8 Sed istud adimpleri non potest, nisi ipsi personaliter colloquantur, et sibi mutuo de se adinvicem fecerint fidem. Scio enim quod si alter de altero posset confidere, ipsi sibi optimam dictarent et inirent concordiae formam. Et quidem rex bene plenam de archiepiscopo, sicut certissime arbitror, posset habere fiduciam, quia vir religiosus est: et id duntaxat agere studet, quod ad gloriam Dei proficiat et ei conferat ad salutem.
9 Rediens nuper a Sancto Aegidio sanus et incolumis per ipsum transitum feci, et tam eum quam coexsules suos sanos esse gavisus sum, et in divinis exercitiis occupatos. Exspectabat nuntios suos a sede apostolica redeuntes; sed quia quatenus profecerint incertum est, quid super eo scribendum sit nescio. Parvum munusculum vobis mittit frater meus, sibi nuper transmissum: in quo, si placet, potius metiemini devotionem mittentis, quam gratiam vel usum muneris. De his quae vertuntur inter reges quid scribam nescio, quia adhuc incertum est quid nuntii regis Angliae, quid ad comitem Henricum tam crebro discurrunt valeant obtinere.
10 Comes enim procurat apud regem Francorum causam alterius regis. Dominus Willelmus Papiensis interfuit ordinationi Carnotensis electi, viri quidem magnae spei, et famae clarissimae, et magnae auctoritatis, et virium multarum in regno Francorum. Is est post regem Franciae qui domino Cantuariensi et suis patrocinium, consilium et auxilium singulariter praestat.
11 Vobis autem desiderat familiaris esse; et utinam quandoque, Deo propitiante, amicitiam ulterius ineatis! Non est enim in clero Franciae, ut ex animi sententia loquar, qui eum prudentia et eloquentia antecedat.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.67

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXLIVAD BALDWINUM EXONIENSEM ARCHIDIACONUM. <<<     >>> EPISTULA CCXLVI.AD MAGISTRUM LOMBARDUM. (A. D. 1168. Mense Iun.)
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 273 > 8 > 245

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik