Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXLIVAD BALDWINUM EXONIENSEM ARCHIDIACONUM. [A. D. 1168, mense Maio.]
| 1 | BALDWINO Exoniensi archidiacono, IOANNES Saresberiensis. |
| 2 | Ex quo prospere per gratiam Dei circa mediam quadragesimam a Sancto Aegidio reversus sum, tuam, dilectissime, super his quae in Francia et Italia gerebantur praemunire decrevi charitatem. Scio enim quia interdum expedit, et saepe iucundum est, praenosse temporum motus, et quasi fatorum seriem ex his quae nutu divino mortalium praeveniunt mentes contemplari. |
| 3 | Sed quia de pace regum tractabatur, et Fredericus, fractus crimine et pertinacia schismaticis ex-Augustus, simulabat se velle ad catholicam redire unitatem, propositum distuli, donec plenius innotesceret, quem tanta negotia sortirentur eventum. Cum enim Teutonicus tyrannus sentiret se militum praesidio destitutum, et Italiae civitates in ipsum irruere propararent, et ipse temeritate suorum, qui nobilem quemdam Papiensem excaecaverant, Papiae minime tutus esset, eique Maurianensis comes ob iniurias sibi illatas omnem exitum praeclusisset, ut Lumbardorum manus nulla ratione posse evadere videretur, ipse comitis Blandratensis et marchionis Montis Ferrati fretus auxilio, divertit in terram marchionis, relictis triginta obsidibus Lumbardorum apud Blandratum. |
| 4 | Alios autem obsides quos acceperat per castra marchionis divisit custodiendos, et ipse cum praefato comite et marchione, quia eum Lumbardi congregato exercitu usque ad XX millia militum prosequebantur, et obsidere decreverant, per castella quasi in umbra mortis latitans fugitabat, ut vix, sicut aiunt, probi viri pleni fide et auctoritate qui interfuerunt, duobus diebus aut tribus auderet in eodem hospitio pernoctare: hanc miseriam tyranni, aut potius gloriam Dei et Ecclesiae consolationem, de nostratibus quidem viderunt canonici Noviomenses et nuntii comitis Henrici: de vestratibus autem legati illustris regis Angliae, illuc profecti ex variis causis. Noviomenses enim archidiaconum suum Bonifacium Italiae marchionem quem elegerant in episcopum, virum honestum et tota schismatis tempestate catholicum reducere quaerebant. |
| 5 | Comes Henricus statum explorabat imperii: nuntii vero regis Angliae iuramenta praestiterunt de matrimonio contrahendo inter filium praefati marchionis et sororem regis Scotiae et ad saepe dictum tyrannum legatione functi sunt, ut de opinione multorum loquar, quo sic vires et familiaritatem praetendentes imperii, terreant Francos. |
| 6 | Sed calliditas haec in contrarium prorsus exitum pergit. Franci siquidem magis animantur, dum vident hostes quasi desolatos, imo desperatos emendicata suffragia quaeritare, et illos implorare patronos quibus opus est defensore. |
| 7 | Dum itaque in tantis imperator versaretur angustiis, et omnino de exitu desperaret, tractatum habuit cum viris religiosis, quos constabat fideles esse domini papae, simulans se cum Ecclesia Dei pacem esse facturum. Est autem in domo Carthusiensi vir admodum religiosus quondam familiarissimus imperatori, qui ab eo pridem recesserat ob conscientiam schismatis, et ei plurimo compatiebatur affectu. |
| 8 | Hic ergo accessit ad eum cum lacrymis sibi pro certo innotuisse asserens, quod pacem non erat habiturus, nisi Ecclesiae Dei redderet pacem: institit autem, et obtinuit ut evocaret per litteras suas priorem Carthusiensem, abbatem Cisterciensem et episcopum Papiensem, quem expulerat, et promitteret se consilio eorum in omnibus acquieturum: dum modo illi in se reciperent periculum iuramenti, quod contra papam Alexandrum fieri fecerant. |
| 9 | Omnes qui verba haec audierunt exhilarati sunt: et Lombardi iam coeperunt mitius agere, sperantes hominem esse conversum. Interim saepedictus marchio egit cum cognato suo comite Mauriannensi ut imperatorem permitteret egredi, promittens ei non modo restitutionem ablatorum, sed montes aureos, et cum honore et gloria imperii gratiam sempiternam. |
| 10 | Viri autem religiosi quos evocaverat, arripuerunt iter, excepto abbate Cisterciensi, qui gravi detentus infirmitate, vice sua misit dominum Gaufridum Antissiodorensem, qui Clarevallensis fuerat abbas, praemittens fratrem quemdam, qui a tyranno exploraret, ubi et quando eorum vellet uti colloquio. At ille, audito adventu eorum et litteris, iam de exitu suo certus, induciis impetratis, respondit eos ob hanc causam frustra venturos esse, nisi angelum de coeli secum patenter adducant, aut veniant in potestate faciendi miracula, ut possint mundare leprosos, et mortuos suscitare: et sic illi ad propria reversi sunt. |
| 11 | Hoc mihi idem conversus Carthusiae, qui legationem gesserat, retulit. |
| 12 | Imperator autem, collectis obsidibus quos disperserat, ad reditum properans, venit ad sanctum Ambrosium habens circiter XXX milites in comitatu suo, et inde mane festinanter egrediens prope Secusiam in eminentia cuiusdam montis suspendit quemdam obsidem nobilem Brixiensem, imponens ei quod coniurationis Italorum conscius fuerat, et (quod plus est) artifex congregati exercitus, qui eum ab Italia expellebat: alios vero obsides secum duxit intra Secusiam. |
| 13 | Cives autem et incolae loci portas claudi fecerunt appositis custodibus armatis, et tyranno obsides abstulerunt, dicentes sibi ab aliis civitatibus excidium et exterminium imminere, si vicinos suos et amicos, viros Italiae nobilissimos, sic paterentur abduci in Alemanniam occidendos: praesertim cum adhuc in Italia suspenderit virum potentem et generosum: sibi vero et suis exitum patere pro libitu. |
| 14 | Tantam quidem adhibuerunt diligentiam obsidibus retinendis, ut neminem permitterent egredi qui Italice loqueretur. Imperator autem, assumpto habitu servientis, quasi ut alicuius magni viri procuraret hospitium, cum aliis quinque servientibus noctu egressus est, laetus quod ei fata concesserant Italiam perdere, quam demeruerat divitus retinere. |
| 15 | Inde transiens Chrysopolim suam turbavit Burgundiam, proceribus intentans minas: et progrediens, Alemanniam et Saxoniam supra modum turbatas reperit, et fratrem suum sentit prae caeteris inimicum, cum tamen ei plurimi adversentur. Porro Lombardi post egressum eius Blandratum diruerunt, extractis inde obsidibus qui ibi relicti erant, et interfectis Teutonicis fere omnibus quos ad custodiam castri deseruerat imperator. |
| 16 | Decem autem nobilissimos et ditissimos Alemannos dederunt, in solatium mariti, uxori illius Brixiensis quem supra prope Secusiam suspensum retuli, ut illa, prout libuerit, eos aut suspendat, aut perpetuae subiiciat servituti, vel redemptionem accipiat. Exinde damna multa marchioni dicuntur intulisse: et nunc rumor est eos obsidere Papiam. |
| 17 | Et certum est quod Papienses iam in Alemanniam miserunt nuntios imperatori, denuntiantes quod nisi redierit et opem tulerit, nulla ratione poterunt diutius resistere civitatibus. |
| 18 | Haeresiarcha Cremensis Romae est apud sanctum Petrum, ubi eum Romani morari patiuntur inito commercio de reddendis captivis suis: sed tamen, ut aiunt, recedere non paterentur. Episcopus Albanensis domini papae vices agit in urbe: et si Lombardi Papiam ceperint, spes est Guidonem Cremensem captum iri, et quod non modo Romani omnes, sed et Tuscia tota schismaticos impugnabit. Adhuc autem incertum est an dominus papa Lombardorum velit audire preces, se transferendo ad illos: creditur tamen. |
| 19 | Prosperatur autem adhuc Beneventi, ubi nuntii regis Angliae, et domini Cantuariensis in ipsius praesentia convenerunt. Et quidem utrique benigne et honorifice recepti sunt; sed regalium sicut iustitia minor, sic pompa et divitiarum ostentatio maior. Cum autem dominum papam blanditiis et promissis deiicere non praevalerent, ad minas conversi sunt, mentientes quod rex eorum Noradini citius sequeretur errores, et profanae religionis iniret consortium, quam in Ecclesia Cantuariensi Thomam pateretur diutius episcopari. |
| 20 | At vir Dei nec terrore concuti, nec seduci potuit blandimentis, eisque duas proponens vias, alteram vitae, alteram mortis, respondit eos ut coeperant facile posse contempta gratia et patientia Dei, pereuntium praeeligere viam; sed se, Domino propitiante, non recessurum a via recta. Detumuit ergo in brevi spiritus eorum: et videntes se hac via contra iustitiam non posse proficere, miserunt in Siciliam nuntios et litteras regis sui, quibus muniti venerant, ut ope Siculi regis et reginae possent aliquid a domino papa adversus Ecclesiam impetrare. Sed Christianissimus rex Francorum praesagiens hanc versutiam malignantium, Panormitano electo causam Ecclesiae et domini Cantuariensis commendavit ut propriam. |
| 21 | Quis alterutrius legationis profectus sit, hactenus ignoratur. |
| 22 | Supervenerunt interim nuntii legatorum, quos rex Angliae impetraverat, minime coarantes. Nam quidquid cecinerat alius, in curia decantabat: sed nec de istis certum est quid sint ad dominos suos relaturi. Supplicatum est ex parte regis et legatorum, adhibitis multis intercessoribus, domino papae pro episcopo Saresberiensi: et tandum obtentum ut ei summus pontifex suam remitteret iniuriam et offensam, et domino Cantuariensi scriberet rogans et consulens ut ei dimitteret iniuriam suam, et ipsum a suspensionis sententia relaxans in gratiam reciperet et amorem, si tamen ei in propria persona de satisfactione sufficientem praestiterit cautionem, aut duos de maioribus clericis ecclesiae suae, excepto decano transmiserit, qui iurent, quoniam episcopus eis mandavit et postea non demandavit, hoc praestare iuramentum, quo ipsius episcopi nomine et vice iurabunt, quod archiepiscopo de contumacia et iniuria satisfaciet. |
| 23 | Ex quo probabiliter colligi potest, quod dominus papa sententiam legatorum, qua iam dictum episcopum absolverunt, aut ignoravit, aut ratam habendam esse non credidit. Obtinuerat autem idem episcopus ante litteras fere consimiles, quae tamen ipsum et suos non onerabant aliquo iuramento: sed eis nondum usus est, vel quia regi displicuerunt, vel quia minoris efficaciae reputatae sunt. |
| 24 | Quem vero calculum reportaturi sint alterutri, nesciebatur adhuc quando reversus est praedictarum portitor litterarum, sed dominus papa rescripsit Christianissimo regi se Ecclesiae Dei et suo Cantuariensi non defuturum, quandiu partem eius iustitia comite poterit sublevare. |
| 25 | Nunc ad regum nostrorum colloquia transeamus. Illustres viri Henricus Campanorum et Philippus Flandrensium comites procuraverunt in conventu Suessionensi causam regis Angliae apud Christianissimum regem, et tandem iuxta preces memorati regis Anglorum in hanc formam pacis decursum est. Rex Angliae debebat redire in hominium regis Franciae, et fide corporaliter et publice data coram omnibus profiteri quod ei tanquam domino suo de ducatu Normanniae serviet, sicut praedecessores sui duces consueverunt servire Francorum regibus. Comitatum vero Andegavensem et Cenomanensem, et fidelitatem procerum ad memoratos honores pertinentium, cedere tenebatur domino Henrico filio suo, qui inde hominium et fidelitatem regi Francorum contra omnes homines facturus erat, nec aliquid debiturus patri vel fratribus, nisi quod exigit ratio meriti vel naturae. |
| 26 | Ducatum vero Aquitaniae lege simili rex Francus Ricardo filio regis Angliae concedebat, dans ei in matrimonium filiam suam, sed sine dote, quae tamen erat pro libitu parentis donationem propter nuptias acceptura. De Tolosa nec mentio habita est. Milites cui altrinsecus capti erant, debebant liberari, et sic consolidari pax et concordia regum. |
| 27 | Cum vero rex Angliae voti compos audiret comitem Henricum ad se venire, ut haec ineundae concordiae forma confirmaretur, demandavit ei ne progrederetur, proficiscens in Pictaviam, ut Liziniacum castrum auferret proceribus, qui illud reaedificare convenerant et munire. Causam vero, quam cum Francis tractabat, commisit archiepiscopo Rothomagensi et Ricardo de Humaz et Ricardo de Luci finiendam vice sua: quorum iuramenta contra voluntatem domini sui Franci nostri non appretiantur vel obolum. |
| 28 | Unde rex Francus, ratus se delusum esse dolo partis alterius, Bituricas indignans profectus est: ibique a proceribus Pictavorum iuramenta recepit et obsides, quod nullam sine consilio et voluntate eius cum rege Angliae facient pacem, eis auxilium mutuum repromittens: et iuramento Petri fratris sui, et comitis Stephani, et Willelmi militis Carnotensis, firmans quod nec ipse faciet pacem, nisi facta pace eorum, et nisi eis restituantur ablata. |
| 29 | Iterato itaque sed diligentius, per ante dictos comites Campanum et Flandrensem egit rex Angliae, ut alterius regis haberet colloquium: et pacem pro forma, in quam convenerant, reformaret. Et quidem in Octavis Paschae colloquium obtinuit optimatum Francorum, sed faciem regis videre non meruit, nisi ante securitatem praestiterit quod Pictaviensibus, et omnibus qui regi adhaeserunt, pacem et universa ablata cum integritate restituet: excepto quod non teneatur Pictaviensibus, sicut nec ei Pictavienses, mortuos suscitare, vel casas reaedificare combustas. |
| 30 | Hanc ergo fide corporaliter data praestitit cautionem, et quod alios articulos pacis apud Suessionem dispositae fideliter observabit. Hoc ipsum simili modo cautum est a proceribus eius. Proceres autem Franciae ei se fide obligaverunt, quod rex Franciae, si sibi pacta superius posita et suis servata fuerint, praemonstratam pacis observabit conditionem, excepto quod filiam suam non consentit Ricardo destinato duci Aquitaniae in matrimonium collocare. |
| 31 | Hoc tamen de Tolosa expressum est, quod, si Ricardus de comite Sancti Aegidii sibi petierit iustitiam exhiberi, rex causam tractabit iudicio curiae suae. Quae cum regi Francorum relata fuissent ex ordine, consensit ut cum rege Anglorum loquatur Dominica proxima post Ascensionem, et secundum praedictas conditiones faciat pacem. |
| 32 | Sed Pictavienses ei postea conquesti sunt, quod rex Angliae eos transmisso exercitu expugnabat, dum verba concordiae tractarentur: exercitum tamen confecerant, et ducem eius comitem Patricium interfecerant, sed inviti. Unde rex Francus plurimum motus est, sed an hoc impedire pacem possit ignoro, licet eum poeniteat sic consensisse. |
| 33 | Caeterum aliquatenus inductus fuit contemplatione devotionis, quam regem Angliae opinatus est concepisse: cum enim idem rex pro reformanda sibi pace, Francos, de quorum amicitia confidebat, operosius sollicitaret, et electum Carnotensem didicisset Christianissimo regi familiarem esse prae caeteris, eo quod alios optimates praecedere creditur in timore Domini et operibus sapientiae, accessit, ad eum operosius supplicans ut eum reconciliaret domino suo, cum quo et pro quo, si placeret, paratus erat in Aegyptum proficisci: electus vero, utpote vir prudentissimus, volens verbi latebras sibi profundius aperiri: 'Estne, inquit, verum quod dicitis, ut cum eo velitis ire Hierosolymam? |
| 34 | ' At ille: 'Nihil unquam feci libentius, si placuerit domino meo, et me permiserit domui meae disponere, et liberis providere.' Carnotensis autem, et si dolum subesse suspicaretur, hoc retulit regi Francorum. Ille autem respondit quod turpe erat toties decipi, nec se aliqua ratione crediturum ante, quod ex animo locutus sit, quam humerum eius cruce videat insignitum. |
| 35 | Nam cum hoc antea ei promiserit, et firmaverit cautione qua etsi commissa nemo fidelis est, et religionis praestitae praevaricator appareat, ait stultum esse nudo verbo eius haberi fidem. Pronior tamen fuit exinde ad concordiam ineundam. Nunc autem cum audisset, quod dum hoc promitteret, Pictavos aggrederetur, adeo turbatus est, ut ei per nuntios suos denuntiaverit se ad colloquium non venturum, nisi ille Pictaviensibus securum praebeat commeatum, et det obsides, quod nec in itu, nec mora, nec reditu ipse vel sui aliquam eis inferret laesionem. |
| 36 | Etiam certum est quod si salva honestate potuerit a conditionibus resilire, opportunitate temporis gratanter utetur. Sunt etiam qui putent, quod rex Angliae nullo modo tantam possit ignominiam sustinere, ut his pacem et castra cum caeteris ablatis restituere compellatur: qui interfecerunt proceres suos, et honori et voluntati eius tanta contumacia restiterunt. |
| 37 | Solet enim improbus esse, praesertim ubi impetum impatientis animi succendit iniuria, alii autem quia homo versutus est, et se videt in arcto positum, opinantur quod solita simulandi et dissimulandi arte utetur ad praesens, et accepto tempore de inimicis optatam expetet ultionem. Sed quidquid faciant reges, non creditur quod Pictavienses cum eo ineant pacem, eo quod desperant se posse fidem reperire in homine, a quo se etiam innocentes contra fidem laesos esse queruntur. |
| 38 | Verum supervacaneum est varias retexere opiniones, cum rerum eventus in brevi ipsam detegat veritatem: quam, cum innotuerit, tibi, auctore Deo, quantocius potero, significare non pigritabor, tam de pactis regum quam de statu domini papae, et causa Ecclesiae Anglicanae diligentissime referens quidquid relatu dignum esse credidero. |
| 39 | Tu mihi de statu tuo et amicorum rescribens vicem redde: habens, et a sanctis haberi faciens, in bono, mei et meorum memoriam ante Deum. |