monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 281 > 166 > 329 > 280 > 162 > 285 > 236 > 237 > 111 > 194 > 295 > 178 > 103 > 11 > 251 > 17 > 202 > 302 > 16 > 13 > 207 > 12 > 100 > 2 > 189 > 149 > 19 > 183 > 10 > 263 > 14 > 253 > 320 > 152 > 231 > 201 > 191 > 243
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXLII.AD. ROBERTUM ARCHID. DE SURREIA. <<<     >>> EPISTULA CCXLIVAD BALDWINUM EXONIENSEM ARCHIDIACONUM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXLIII.AD BARTHOLOMAEUM EXONIENSEM EPISCOPUM. [A. D. 1168.]

1 BALDWINO Exoniensi archidiacono IOANNES, Saresberiensis.
2 Si nihil humani a se comicus reputat alienum, non ambigo te curare quem sortiatur exitum causa Dei et amicorum labor, qui pro libertate Ecclesiae patiuntur, aut imminentia sibi pericula reformidant. Si quidem mihi pridem multis argumentis innotuit benignitas tua, suo merito bonis omnibus gratiosa: sed, quod de conscientia dixerim, nulli mortalium quam mihi dulcior.
3 Poterunt autem tibi, quae gesta sunt in colloquio domini Cantuariensis et cardinalium, et item qualiter episcopi qui transfretaverunt adversus archiepiscopum denuo provocaverunt, constare, cum ex relatione multorum, tum fidelius ut arbitror ex litteris quarum tibi mittuntur exempla. Contraxi namque familiaritatem cum domino Cantuariensi et coexsulibus, suis, ut amicis, si forte opus fuerit, possim commodius suffragari, cum nec ille, nec illi secreta sua mihi censeant occultanda: quae Deo propitiante celabo fideliter, et sic opportunitatibus amicorum subsidium feram, ut hi qui de fidei meae sinceritate praesumunt, dispendium non incurrant.
4 Hoc enim officiorum gerendorum norma praescribit: hoc certum est universis Cantuariensibus complacere. Amici tui sunt eorum plurimi, et de te iure societatis antiquae velut de fratre confidunt. Unde se necessariis suis fatentur obnoxios, et illis tanquam sibi contemplatione tui desiderant esse prospectum.
5 Nam quisquis amicis eorum commodus est, est et illis. Licet itaque dominus Exoniensis, qui sine tuo gravamine molestari non poterit, nec archiepiscopo, nec alicui suorum amicus inventus sit aut officiosus in aliquo: tamen quia tibi iure amicus est, doleo quod perversitas quorumdam vix exsecrabiles ei tetendit insidias, provideat illi Deus: et tu praeeunte gratia sollicitus esto suffragiis eleemosynarum, orationis instantia, et deliberandi studio consilium prout a Patre luminum impetraveris ministrare.
6 Nam nisi Deus impediat, aut archiepiscopum offendet cum dispendio conscientiae, aut regem et cardinales suos. Recepturus est enim, si nondum recepit litteras legatorum, praecipientes ut absolvat excommunicatos domini Cantuariensis, cum ipsi tamen praecipiendi sic nullam habeant potestatem, sed inhibiti sint litteris apostolicis Angliam ingredi, vel se de regni negotiis intromittere, nisi prius archiepiscopo pax plenissime reformetur.
7 Alia quoque praeceptione iussi sunt memoratos excommunicatos sine dilatione, omni appellatione cessante, reponere in sententiam excommunicationis, nisi satisfecerint: prout videre potes ex litteris quarum tibi mitto rescriptum. Archidiaconum quoque Pictaviensem cardinalis Papiae nuper absolvit. Ex quo patet quam nulla fuerit a Gualensi episcopo eis collata absolutio, et quam periculose sit eis exinde communicatum. Si ergo illos absolverit Exoniensis, cum liquidum sit eos impoenitentes esse, offendet primo in Deum, deinde, archiepiscopum graviter exasperabit. Si vero non absolverit, regis et cardinalium suorum indignationem videbitur meruisse.
8 Dicent enim: Ecce iam in propatulo est quod archiepiscopo prorsus favet: quod domini regis honorem non diligit: quod apostolicae sedis contemnit auctoritatem. Potuerant cardinales, si circumspecti essent, si timerent Dominum, si brachium suum non ponerent carnem, revolvere quid susceperint in mandatis, quae sit apostolicarum conceptio litterarum, quid Ecclesiae expediret, et a mandatis huiusmodi penitus abstinerent.
9 Aut si hominem Deo praeferendum decreverint, quare non iniunxerunt hoc munus uni eorum qui praesentes aderant, et festinabant ad reditum? Nam Londoniensis, Saresberiensis, Cicestrensis, Wigorniensis assidebant eis, et in humeros Exoniensis, ut dicitur, impegerunt hoc onus: magis tamen imponitur Wigorniensi. Qui, si vera sunt quae dicuntur, plus quam tantae modestiae virum deceat, in archiepiscopum suum locutus est. Sed accusentur episcopi.
10 Novit Dominus qui sunt eius, et declarabitur veritas in illa die, nec interim nocens se iudice absolvetur: et qui fratri foveam parat, incidet in eam prior. Quid ergo faciet inter has tendiculas tuus et pro amore tuo meus Exoniensis? Si consisilio polles aut aliquis tuorum gaudens eo utere. Sin autem in eo interim, quod sine melioris praeiudicio dictum sit, aquiesce.
11 Scio enim quod libenter te audit Exoniensis. Si illi venerint absolvendi, mandati tenorem inspiciat, flagitet poenitentiam, extorqueat confessionem: et si mandati forma non impedit, legitimam de satisfactione exigat cautionem. Ostendat et apostolicas litteras, quibus in anteriorem sententiam ex necessitate reponendi sunt, si satisfactionem exhibere distulerint.
12 Exerceat admonitiones et quae pericula immineant, diligenter exponat. Quod si per eos steterit, quo minus absolvantur, res ei in tuto est. Quod si poenitere nolunt, et tamen absolutionem importunius quaerunt: respondeatur eis in omni charitate et modestia, quia haec absolutionis forma evangelicae et apostolicae doctrinae contraria est, et quae ab antiquo episcoporum sine maiori auctoritate exerceri non potest, ut sic ad cardinalium consultationem negotium referatur.
13 Dicatur etiam eis quod absolutio non proderit eis ad salutem, nisi praecedant poenitentia et confessio et satisfactio pro facultate. Nunquam enim sic impudentes erunt legati, ut impoenitentes iudicent absolvendos. Si vero poenituerint, et emendationem publice promiserint, licet ab eis cautio nequeat extorqueri, nec inserta mandato sit, absolvi fortasse poterunt, ut regis et cardinalium indignatio declinetur: quia praesumi poterit mandatoribus fuisse cautum.
14 Habeatur autem, quoties aderunt, ubique et publice protestatio divini iuris. Verumtamen, archiepiscopo displiciturum scio, si mandato illorum absolvantur, qui non de accepta potestate, sed de temeritatis audacia mandare praesumunt episcopis, super quos nullam habent auctoritatem. Et quidem merito displicebit. Sed quia ego et alii amici tui Cantuarienses in multis promeruimus archiepiscopum quamvis laesum confido fore placabilem, et quod nobis plene remittet in animo, si quid in hac necessitate contra se viderit esse praesumptum.
15 Si vidissem mandati conceptionem, planior esset via consilii. Quare precor attentius, ut ipsius litteras, si adhuc traditae sunt, mihi mittere non moreris. Nec excidat a memoria, quoniam in litteris quas Ioannes de Oxenofordia attulit, iussit dominus papa, ut si excommunicati essent in mortis periculo constituti, tunc absolverentur praestito iuramento, quod si convalescerent, apostolico parerent mandato.
16 In litteris quoque quibus cardinales praecipiuntur eos reducere in sententiam anathematis, nisi satisfecerint incontinenti, eiusdem iuramenti conditio inserta est: et posteriorum tibi mitto rescriptum litterarum, ut earum sententia publicetur, et possit indigentibus esse praesidio. Nam qui Deum timuerit, movebitur ut minus audeat in mortem suam, sed si nodum istum ille tuus amicus aliqua ratione expedierit, laqueum timeo duriorem.
17 Vereor enim ne principes sacerdotum qui consilium inierunt quomodo occidant Christum Domini, et Ecclesiae perimant libertatem, accitis officialibus regis, illum tuum Exoniensem inducere velint aut compellere, ut appellationi factae consilio regis et cardinalium, nomine regni et sacerdotii, subscribat, et actionem muniat suarum testimonio litterarum.
18 Et fortasse regis auctoritate praecipient per fidem quam illi debet, et sicut honorem regni et sacerdotii diligit, ut cum aliis nuntiis causam suscipiat, et in persona propria prosequatur. Quorum si unum fecerit, indubitanter credo quod Deum, et scio quod offendet archiepiscopum fortassis irreparabiliter. Fuit enim cum aliis appellatoribus apud Northamptonam adversarius eius.
19 Item secundo appellantibus astitit, et habita sunt haec quasi non fuerint. Si vero nunc tertio non gravatus ratihabitione retorquet ad se malitiam aliorum, cum eis videbitur sitire sanguinem patris, et magis vulnerabit conscientiam propriam quam Ecclesiae causam, quam personam illius cuius ruina quaeritur. Si non fecerit, praeterita non proderunt merita, quin regni et sacerdotii denuntietur publicus hostis. Et licet haec omnia fecerit, hunc eumdem exitum timeo.
20 Ea enim est natura hominis illius, ut apud eum iacturam faciat omnium meritorum, qui quacunque ratione praeterierit aut distulerit unum qualecunque sit adimplere mandatum. Ea autem est moderatio precum et sobrietas mandatorum, ut ei quandoque necesse sit obviari. Quare summa consilii mei est ut, adhibita diligentia, et tota mentis sollicitudine semper teneatur amicus dum fieri potest incolumi religione: si vero contingat articulus ut aut ipsum offendere necessitas urgeat, aut peccare, Deus est praeferendus, ut conscientiae servetur integritas.
21 Nec fieri mala debent ut proveniant bona: nec offensis placanda est indignatio maiestatis ut fidelium suorum convertat aut conterat inimicos. Si ille pro nobis, quis contra nos? Itaque si ratihabitionem exegerint, si petierint subscriptionem, mihi videtur, salva reverentia consilii potioris, quod dilatio peti potest, donec episcopus ecclesiam suam consulat, et religiosos viros parochiae suae.
22 Non enim videtur grandis esse prudentiae, si homo sine querela se immergat litigiis alienis: et cum testis sit asserere quae vidit et audivit, quid testificari poterit, qui nec interfuit negorio, nec audit nisi partis alterius hostes quaerentes quae sua sunt, non quae Dei? Et hac eadem ratione uti poterunt, qui appellantibus defuerunt: praesertim cum nec mandaverint appellari, nec conscii fuerint.
23 Poterunt, inquam, si qui tamen sunt in tanto regno, qui veritatem, quam mente conceperunt, audeant profiteri. Londoniensis timet capiti suo, et ideo furoris socios quaerit, ut remaneat impunitum quod a tam multis constiterit fuisse praesumptum. Quod si instantius urgeant, deferatur si fieri potest ad cardinalium consultationem. Hoc tamen voluntati regis negandum non erit, quin pro eo scribatur, quatenus apparuerit iustitia eius: et exoretur dominus papa ut Ecclesiae reformet pacem et regis honorem servet, et iustitiam promoveat, sicut docuerit Spiritus sanctus.
24 Si autem specialiora quaesierint, quidquid contra conscientiam et honestatem specificabitur, non habebit speciem vel decorem, certe nec exitus felices. Persecutionem causae suscipere quidem non expedit: sed qui coactus fuerit, gaudebit fortassis dilatione qua necessaria quaerat, et domui suae disponere possit: fortasse sub eo praetextu colligi poterunt, quae Deo gratius erogentur.
25 In ipsius vero legationis susceptione omnia causae vitia impedimenta protestanda sunt, ut et conscientia servetur indemnis, et ut amarus exitus postea non debeat imputari. Exigetur forte de mandatis diligentius exsequendis novi cautio iuramenti: sed non video quo modo sine turpitudinis nota praestetur. Nihil autem utilius esse dilatione credo si potest impetrari, quia auctore Domino interim aut pax reformabitur, aut dominus papa, vel cardinales alio procedent consilio, aut totius negotii formam oporteat immutari. Utinam veris graviora sint pericula quae timentur, et sollicitudo varios timores incusserit amanti!
26 Si Cicestrensis et Wigornensis operam dederint et diligentiam, quod, ut arbitror, poterunt, quomodo tuus Exoniensis expediatur, rumoribus minus credam. Alioquin praesumetur eos machinatos esse periculum fratris quod noluerint impedire. Hoc autem certum habeas, quod archiepiscopus ratas non habet absolutiones quasdam factas a cardinalibus: et hoc ipsum significavit eis: deferens tamen apostolicae sedi noluit eos arguere publice: praesertim cum promittant se celeriter correcturos quod circumventi praesumpsisse noscuntur.
27 Rogaverunt cardinales archiepiscopum ne Londoniensem vel alios denuntiaret excommunicatos, dum spes pacis esset, ipsa tunc acquievit.
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.60

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCXLII.AD. ROBERTUM ARCHID. DE SURREIA. <<<     >>> EPISTULA CCXLIVAD BALDWINUM EXONIENSEM ARCHIDIACONUM.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 281 > 166 > 329 > 280 > 162 > 285 > 236 > 237 > 111 > 194 > 295 > 178 > 103 > 11 > 251 > 17 > 202 > 302 > 16 > 13 > 207 > 12 > 100 > 2 > 189 > 149 > 19 > 183 > 10 > 263 > 14 > 253 > 320 > 152 > 231 > 201 > 191 > 243

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik